Assyrii (antiquitas)

E Vicipaedia
Haec pagina de populo antiquo explicat. Si Assyrios praesentis aetatis quaeris, vide Assyrii (praesens aetas).

Assyrii (Accadice Assūrāju) fuerunt populus, qui antiquitate in media septentrionalique Mesopotamia (quae regiones his diebus ad Iracam Turciamque pertinent) habitabat. Assyrios ex secundo millesimo a.C.n. ad Tigrim medium sedes collocavisse repertis archaeologicis confirmatum est. Saepius partes Mesopotamiae Syriaeque septentrionales una cum Babylone urbe in dicionem suam redigerunt. Ad culturam Assyriam plurimum Sumerica contulit. Deus principalis fuit Assur, patronus urbis homonymi.

Lingua Assyrica[recensere | fontem recensere]

Lingua Assyrica est dialectus linguae Accadicae, quae ad linguas Semiticas pertinet.

Historia[recensere | fontem recensere]

Searchtool.svg Si plus cognoscere vis, vide Assyria

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Eva Cancik-Kirschbaum: Die Assyrer. Geschichte, Gesellschaft, Kultur. C.H.Beck, Monaci 2003, ISBN 3-406-50828-6.
  • Francis Joannès: Dictionnaire de la civilisation mésopotamienne. Robert Laffont, Parisiis 2001, ISBN 2-221-09207-4.
  • Karen Radner: Ancient Assyria, Oxford University Press: Oxoniae 2015.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]