Assur (urbs)

E Vicipaedia
Photographema in Assur anno 2008 factum.
Ashurnasirpal rex cum magistratibus.

Assur (Arabice/Persice آشور, Āšūr, his diebus Qal’at Šerqat) est olim urbs in Iraca septentrionali sita. Assur in dextera Tigridis ripa iacet, ab ostio Capri in septentrionem versus. Cultura Assyriorum ab hac urbe nomen traxit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Reperta archaeologia indicant urbem iam aetate Sumerica priore ortam esse (forsitan c. annum 2700 a.C.n.). Samsi-Adad I rege (1808–1776 a.C.n.) Assur locus medius crescentis regni Assyriorum factus est; magnifica aedificia ut puta palatium vetus, quod dicitur, et varia templa erecta sunt. Samsi-Adad mortuo regnoque dissoluto Assur auctoritate decrevit et ca. 1500 a.C.n. sub dicionem regni Mittanorum venit. Regibus Eriba-Adad I (1382–1356 a.C.n.) filioque eius Assur-uballiṭ I (1355–1320 a.C.n.) libertate recuperata templa moenia, palatium vetus renovata sunt, saeculis sequentibus palatium novum et alia templa aedificata sunt. Quamquam sedes regis saeculo nono in Chale, postea in Dur Sarrukin, denique rege Sennacherib (705–682 a.C.n.) in Ninivem translata est, urbs Assur, quippe cum erat sedes Assur dei, tamen locus religionis Assyriae medius manebat. Usque ad finem regni Assyrii reges sub palatio vetere, ubi nonnulli sarcophagi regum reperti sunt, condebantur. Inter duos moenium circulos signa regum magistratuumque eponymorum posita erant. Anno 614 a.C.n. urbs ab exercitu regis Medorum Cyaxare capta et eversa est. Primo saeculo a.C.n. denuo habitata Assur locus administrationis regni Parthorum facta est. Illo tempore in urbe septentrionali agora una cum aedificiis publicis, in urbe meridiana palatium novum aedificatum est. Etiam templum Assur dei renovatum est. Saeculo tertio p.C.n. iterum deleta saeculis labentibus, quamvis interdum a paucis habitata, in ruinas redacta est.

Patrimonium totius mundi periculis circumventum[recensere | fontem recensere]

Anno 2003 reliquiae Assur urbis ad indicem patrimonii totius mundi rubrum (qui color indicat patrimonia ibi posita in periculo esse) regestae sunt.[1] Tum mole exstruenda Assur in eo erat, ut aquis submergeret. Secundo bello Iracensi orto molis exstructio relicta est. Anno 2015 autem regio a civitate Islamica (ISIL), quae dicitur, occupata est. Cum ISIL iam alias reliquias Assyrias (ut puta urbes Hatra, Dur-Sarrukin et Chale) delevisset, etiam de Assur graves curae ortae sunt. Fuerunt, qui arcem Assur mense Maio 2015 a militibus ISIL deletam esse nuntiavissent.[2] Mense Decembri 2016, postquam copiae Iracianae regionem recupaverunt, nuntiatum est magnos arcus in urbis aditu quidem laesos, non autem ex toto destructos esse.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Patrimonium totius mundi in periculo (2003, Anglice)
  2. Mezzofiore, Gianluca; Limam, Arij (die 28 Maii 2015). "Iraq: Isis 'blows up Unesco world heritage Assyrian site of Ashur' near Tikrit". International Business Times. Visum die 04 Iunii 2021.
  3. "Iraqis seek funds to restore cultural artifacts recovered from ISIS". CBS News. Associated Press. Die 24 Februarii 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Walter Andrae: Das wiedererstandene Assur. 2. Monaci 1977 (ed. 2), ISBN 3-406-02947-7
  • Joachim Marzahn, Beate Salje (ed.): Wiedererstehendes Assur. 100 Jahre deutsche Ausgrabungen in Assyrien. Moguntiaci 2003, ISBN 3-8053-3250-5.
  • Peter A. Miglus: Das Wohngebiet von Assur, Stratigraphie und Architektur. (= Wissenschaftliche Veröffentlichung der Deutschen Orient-Gesellschaft. Vol. 93). Berolini 1996, ISBN 3-7861-1731-4.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Assur urbem spectant.