Assumptio Beatae Mariae Virginis

E Vicipaedia
(Redirectum de Assumptio Mariae)
Titianus Vecellii: Assumptio Mariæ, 1516–1518

Vide etiam paginam discretivam: Assumptio (discretiva)

Assumptio Beatae Mariae Virginis est sollemnitas Ecclesiae Catholicae Romanae die 15 Augusti. Multae Ecclesiae Orthodoxae et Ecclesia Orthodoxa Antiochena Syrorum eundem festum nomine "Dormitione" (Graece: Κοίμησις τῆς Θεοτόκου) celebrant, Ecclesia Orthodoxa Russica et Ecclesia Orthodoxa Coptorum sollemnitatem Ascensionem virginis Mariae in caelum (Russice: Вознесение Девы Марии) nominant. Fere omnes ecclesiæ festum die 15 Augusti calendarii liturgici celebrant (variis autem diebus calendarii civilis, quia pars earum Calendarium Gregorianum, aliæ Calendarium Iulianum sequuntur), Ecclesia Apostolica Armena autem die 29 Augusti nomine "Ascensione Mariae".

Origo[recensere | fontem recensere]

Mariae assumptionis in caelum sollemnitas a festo Mariano repetit, quod Cyrillus Alexandrinus saeculo quinto introduxit. Hunc festum in diem 15 Augusti statuit.

Ecclesia Catholica[recensere | fontem recensere]

Fides, Mariam corporaliter in caelum assumptam esse, iam saeculo sexto attestata anno 1950 a papa Pio XII Apostolica Constitutione „Munificentissimus Deus“ pro Ecclesia Catholica dogma facta est. De assumptione Mariae in caelum in Novo Testamento nullo loco explicite narratur, quosdam locos autem ecclesia hoc sensu interpretatur (ut puta Apc 12,1).).

Ecclesiae Orthodoxae[recensere | fontem recensere]

In ecclesiis Orthodoxis ante Dormitionis Mariae sollemnitatem per duas hebdomadas ieiunium servatur (Ieiunium Mariae), quo fideles carne, piscibus, cibis e lacte factis et (dominicis exceptis) vino oleoque se abstinent. Festo dormitionis diebusque insequentibus annus liturgicus finitur; incipit enim, dispositus secundum vitam Genetricis, 1 Septembris octava praefestiva ante festum in Nativitate Beatae Mariae Virginis.

Feria civilis[recensere | fontem recensere]

Festum assumptionis Mariae est feria in multis civitatibus Europae: Austria, Lichtenstenum, in partibus Germaniae et Helvetiae, in Belgia, Francia, Italia, Croatia, Lituania, Luxemburgo, Malta, Polonia, Portugallia, Slovenia, Hispania, Graecia et Cypro.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Stephen J. Shoemaker: Ancient Traditions of the Virgin Mary's Dormition and Assumption. Oxford University Press, Oxoniae et al. 2002, ISBN 0-19-925075-8 (=Oxford Early Christian Studies).
  • Hermann Sasse: Maria und der Papst – Bemerkungen zum Dogma von der Himmelfahrt Mariae. Apud: Hermann Sasse: In statu Confessionis. Edidit Friedrich Wilhelm Hopf. Tomus I, Berolini et al. 1966; p. 205–217.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Assumptionem Mariae in caelum spectant.