Associatio musealis Arnstadii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Associatio musealis (Theodisce: Museumsgesellschaft) fuit circulus historicorum haud vilis momenti Arnstadii. Membra in principio conveniebant annis inter 1894 et 1945: isti operam dabant de historia et natura ambienti explorandis. Anno 1895 fundaverant periodicum quoddam, quod nuncupatur Alt-Arnstadt - Beiträge zur Heimatkunde von Arnstadt und Umgebung (1901-1939). Id annis sequentibus edituri erant necnon museum historiae regionalis instituerant.

Initia[recensere | fontem recensere]

Annis 1890 orientibus historici amatores Franciscus Ahrendts, Ioannes Bühring, Aemilius Baumberg, Edmundus Döring, Adolphus Muhle, Carolus Reineck, Arminius Schmidt, dominus doctor Seyffert, dominus doctor Mohrmann et Bernardus Grosse continuo conveniebant in circulis mensae hospitum solitorum in caupona Burgkeller. Circulis nomen fuit Altertumskränzchen. Qui viri postea societatem musealem condiderunt.

De museo instituendo[recensere | fontem recensere]

Societas fundata est die 29 Augusti 1894 in ipsius curiae Arnstadiensis cella, cui tunc 27 membra erant. Anno 1894 foedus iecerunt cum urbis moderatoribus, ut conclavia nonnulla in sic dicto rectoratu antico (in via Kohlgasse 17) laboribus digne implendis cederentur. Anno 1895 museum historiae regionalis sollemniter inauguratum est, cum orationem facerent associationis praeses Ioannes Bühring et demarchus Haraldus Bielfeld. Mense Septembri 1898 museum in alam orientalem curiae translatum est. Anno 1901 fasciculus primus periodici citati in lucem prolatus est, ubi de tabulis cereis anno 1457 creatis disserebatur. Gregis participantium numerus tum iam 107 hominum erat.

Die 30 Novembris 1903 congregatus est comitatus de iubileo urbis ante 1200 annos fundatae parando. Anno 1902 opus chronicale praetitulatum Geschichte der Stadt Arnstadt 704-1904 (editore Bühring) editum est. Anno 1917 ob bellum saeviens museum claudi oportuit; res magis pretiosae in repositoria Aulae regulorum venerunt.

Post primum bellum pancosmicum[recensere | fontem recensere]

Anno 1919 museum in Palatium Novum collocatum est. Inflationis monetae causa anni 1923 contributio praescripta annualis 500 marcarum fuit. Membra 40 tantummodo numerabatur, cum tres annos post iam 110 homines sodales feliciter sese declararent. Annis 1931 et 1932 scientifica societas cui titulus Wissenschaftlicher Verein, quae anno 1861 fundata erat, abolita est. Associatio musealis et eius membra et supellectiles libenter accepit excepitque. Eodem anno et res omnes Consociationis litterarum Arnstadiensis in manus musealium transiit. Anno 1936 moderatio de museo in manus publicas revenit (Museumstiftung). Die 11 Martis 1937 etiam Societas litterarum, quae appellabatur, res suas commmendavit in manus Associationis musealis.

Museum anno 1940 clausum est. Quando anno 1944 iubilaeum annorum 50 de Associationis nativitate celebrandum erat, saltem tractatio in periodico cui titulus Arnstädter Arnzeiger die 26 Augusti 1944 scripta est. Festum attamen fieri non potuit. Anno 1945 associatio interdicta et dissoluta est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Boese, Franz: "Wie ich zur Museumsgesellschaft kam und wie sie wurde", en: Alt-Arnstadt 12/1939, p. 103-120
  • Fuhrmann, Hartmut: "1894-1994 - Vor hundert Jahren Gründung der Museumsgesellschaft Arnstadt", in: Aus der Vergangenheit von Arnstadt und Umgebung/AVAU 4/1194, p. 40-46
  • Andrea Kirchschlager, Ulrich Lappe, Peter Unger (ed.): Chronik von Arnstadt. Zeittafel/Chronik. Festschrift zur 1300-Jahrfeier der Stadt Arnstadt (=Veröffentlichungen des Historischen Vereins für Schwarzburg, Gleichen und Hohenlohe in Thüringen, 3), eldonejo Kirchschlager, editio prima, Arnstadt 2003, (ISBN 3-934277-07-1), p. 371-372