Associatio Esperantica Vasconica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Associatio Esperantica Vasconica (lingua Esperantica: Eŭska Esperanto-Asocio) est sodalitas regionalis - secundum administratoriam visionem - aut sodalitas nationalis - secundum ethnicam visionem - Esperantici fautorum in Vasconia degentium.

Actiones[recensere | fontem recensere]

Graphium centrale in urbe Bilbai in Hispania situm est. Annis 1993 et 1994 associatio periodicum praetitulatum Eŭska Kverko edidit cuius moderator in initio mathematicus Joxemari Sarasua fuerat. In periodico de Vasconica lingua, de moribus, de historia, de politicis tractatur. Post annum 1994 editio evanuit, cum responsales laboribus aliis obruti essent. Associatio Esperantica Hispanica turbam Vasconicorum Esperantistarum sui partem reginalem esse putat, ut videtur. Annis proximis duo opera maximi momenti in lucem prolata sunt:

  • glossarium Esperanticum-Vasconicum/Vasonicum-Esperanticum, anno 2015[1]
  • liber definitivus Esperanticae linguae Vasconibus aptus, cui titulus: Esperantoa ikasgai (1990; editio altera anni 2016 est).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Euskara-esperantoa Esperantoa-euskara hiztegia, Eŭska Esperanto-Asocio / Erroteta, 2015. 719 p. — 25 cm. ISBN 978-84-15-50864-9

Nexus externi[recensere | fontem recensere]