Asplenium listeri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Classis : Polypodiopsida 
Ordo : Polypodiales 
Familia : Aspleniaceae 
Genus : Asplenium 
Species : A. listeri  
Asplenium listeri  
C.Chr.[1]  
Conservationis status

Asplenium listeri est species pteridophytorum familiae Aspleniacearum, in Insula Christi Natalis in territorio Australiano in Oceano Indico septentrio-orientali endemica. Epitheton specificum Iosephum Jackson Lister, zoologum Britannicum plantarumque conlectorem, honorat, qui insulam in HMS Egeria, navi investigatoria, anno 1887 invisens, specimen primum conlegit.[2]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Asplenium listeri est parvum pteridophytum terrestre lithophyticumque, rhizomatibus breviter repentibus praeditum, frondibusque ad 90 mm longae in corona tentae.[2]

Distributio et habitatio[recensere | fontem recensere]

Hoc pteridophytum, solum in Insula Christi Natalis inventum, cognitum est a perparvo situum numero, ubi in fissuris in rupibus et inter expositas saxorum calcareorum protrusiones crescit. Id est rara pars vegetationis sparsae et propriae rupibus mediterraneis quae super silvam pluvialem ambulationum marinarum? (Anglice: marine terraces) stant, et in aliis insulae zonis vegetativis non invenitur.[2]

Taxinomia[recensere | fontem recensere]

Asplenium listeri cum Asplenio polyodon G. Forst. sympatrico arte conectitur, a quo frondibus minoribus durioribusque distinguitur, quae fortasse sunt adaptationes ad habitationem expositiorem et lithophyticiorem.?[2]

Status et conservatio[recensere | fontem recensere]

Planta periclitata (Anglice: critically endangered) die 23 Iulii 2002 descripta est, sub Australiae Environment Protection and Biodiversity Conservation Act 1999, cum ex uno loco nota esset, ex quo tempore alii situs inveniuntur, sed numerus singularum speciei est minus quam trecenti, earum distributio est restrictissima, et eae vulnerari possunt a turbationibus stochasticis, duobus ex quattuor novis locis extra Reservationem Nationalem Insulae Christi Natalis (Christmas Island National Park) iacentibus.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Christensen (1906).
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 Butz 2004.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index
stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!