Jump to content

Asinus Buridani

E Vicipaedia
Congressus Civitatum Foederatarum asino Buridani comparatus.

Asinus Buridani est experimentum mentale ad Iohannem Buridanum (1300–1358) philosophum Francicum scholasticum adscriptum, quod eius psychologiam inlustrare videtur. Nam psychologia Buridani optiones, nisi ratione deliberationeque nitantur, fieri non permittit. Si enim eligendum sit inter binas praelationes sive optiones praelatas, nonne rationabilius videatur talem quam malis rem optare quam quandam eligere quae solum praesto sit? Ubi nulla praelatio est, nulla ratio optionis esse videtur. Quae ratiocinatio hoc praeceptum confirmare videtur: Nulla optio rationabilis sine praelatione. Tamen hoc argumentum, quamvis prima facie probabile videatur, ex toto correctum accipi non potest. Nota est enim res contraposita: asinus Buridani.[1]

Asinus (experimento mentali fictus) esuriens inter duos persimiles faeni manipulos stat dubitans, utrolibet vescatur. Nam nulla causa esse videtur, cur ex alterutro manipulo faeni vesci malit. Sed alterutro vesci debet, aut fame peribit. Ita belua nostra, quia rationabilis est, unum faeni manipulum nulli praeferet, et ita unum manipulum eligere debet. Tamen nulla omnino causa est, cur alteruter manipulus praeferatur. Inde sequi videtur, ut optio rationabilis sine praelatione nihilo minus aliquo modo fieri debeat.[2]

Asinus Buridani in scriptis Iohannis Buridani inveniri non videtur, neque saltem asinus.[3] Ignoratur tamen fons huius adagii. Forsitan ipse fuerit, sed Aristotelem, cuius physicae peritus erat, redolet ipsa opinio. Ad minimum hic inveniri potest locus Aristotelius:

Sicut dicitur de quodam, qui vehementer aequabiliterque esurit et sitit ac a cibis et potionibus aeque distat, et cui ideo quiescere necesse est.[4]

―Aristoteles, De caelo 295b
  1. ↑ Rescher 1960; Tyler 2008.
  2. ↑ Rescher 1960; Tyler 2008.
  3. ↑ Rescher 1960: 144, 153.
  4. ↑ [ὥσπερ ὁ περὶ] τοῦ πεινῶντος καὶ διψῶντος σφόδρα μέν, ὁμοίως δέ, καὶ τῶν ἐδωδίμων καὶ ποτῶν ἴσον ἀπέχοντος [λόγος]· καὶ γὰρ τοῦτον ἠρεμεῖν ἀναγκαῖον.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Rescher, Nicholas (1960) Choice without Preference. A Study of the History and of the Logic of the Problem of “Buridan’s Ass”. Kant-Studien 51: 142–175.
  • Tyler, Tom (2008) The Quiescent Ass and the Dumbstruck Wolf. Configurations 14: 9–28.