Asclepias eriocarpa

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Asclepiaseriocarpa.jpg

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Gentianales 
Familia : Apocynaceae 
Subfamilia : Asclepiadoideae 
Genus : Asclepias 
Species : A. eriocarpa 
Asclepias eriocarpa 
Benth.  
Synonyma
Asclepias fremontii

Asclepias eriocarpa est species endemica in California et adiacentibus Nivatae et Californiae Inferioris partibus, ubi in multis habitationibus, praecipue regionibus siccis, crescit.

Planta est erecta herba perennis, pilis albis confertim tecta. Folia sunt lanceolata ad ovalia, undulata, paria opposita vel verticillos tres vel quattuor disposita. Inflorescentia est magnus florum fasciculus umbelliformis. Quisque flos est albus ad cremeum usitateque roseus suffusus; habet mediam cucullorum rotundatorum conlocationem et corollam ad pedunculum reflexa. Fructus est magnum folliculus laneus.

Planta adhibetur fons fibrarum et medicinae a nonnullis tribubus Indorum Californiensium, Ohlone et Luiseño inclusis.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnobotania, apud situm herb.umd.umich.edu.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]