Latinitas bona

Celerius quam asparagi cocuntur

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Asparagi quam rapidissime coquuntur

"Celerius quam asparagi cocuntur" locutionem saepe ab imperatore Augusto adhibitam refert Suetonius in "Vita Augusti" (De vita Caesarum lib. 2).[1] Anglice verbis "as quick as boiled asparagus" reddidit Robertus Graves et bis divulgavit, primum in mythistoria I, Claudius anno 1934 edita, deinde in versione 1956 operis Suetoniani, The Twelve Caesars;[2] unde eadem verba in serie televisuali I, Claudius (1976) rursus audiuntur.[3] E locutione Augusti scriptores culinarii hac locutione interdum utuntur ut demonstrent asparagos rapidissime coquendos.[4][5]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Suetonius, De vita Caesarum "Vita Augusti" 87
  2. Jennifer Eisenlau, "Rome’s Ultimate Guidebook: I, Claudius" apud Literary Traveller (30 Nov. 2007).
  3. Cf. "As quick as boiled asparagus" apud We're gonna need a bigger boat (5 Feb. 2012).
  4. Sandy Noyes, responsum commentationi Mariani Burros, "Make It Snappy, but Not Too Snappy" in Diner's Journal apud New York Times (5 Iunii 2007).
  5. Robert J. Headrick, "Asparagus - The Supreme Vegetable" apud epicurean.com (2008).
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.