Arthurus Ashkin

E Vicipaedia
(Redirectum de Arthurus Asckin)
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Arthurus Ashkin
Res apud Vicidata repertae:
Arthurus Ashkin: imago
Nativitas: 2 Septembris 1922; Brooklyn
Patria: Civitates Foederatae Americae

Officium

Munus: physicus
Patronus: Bell Labs, Lucent

Memoria

Laurae: Frederic Ives Medal, Harvey Prize, Quantum Electronics Award, Charles Hard Townes Award, National Inventors Hall of Fame, Fellow of the American Physical Society, Praemium Nobelianum physicae, Fellow of the Optical Society, IEEE Fellow

Arthurus Ashkin (Brooklyni natus die 2 Septembris 1922) est physicus Americanus, qui ab anno 1952 ad annum 1992 laboratorio Bell servivit. Anno 1987 eruptionem scientificam fecit in technologia laserica, cum volsellam opticam inveniret inque usum verteret.

Anno 2018 praemium Nobelianum physicae meruit invento suo, quo flocculi minimi sicut bacteria, cellulae, vel etiam atomi moveri possunt. Quae volsella optica est re vera radius lasericus, quo homines huius artis periti moleculas singulas inspicere et firmitatem DNA metiri possunt. Praemium Nobelianum aeque cum investigatorum pare, Gerardo Mourou et Donna Strickland divisum est.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]