Jump to content

Artacama

E Vicipaedia

Artacama (Graece Ἀρτακάμα et interdum Ἀπάμη) fuit filia Artabazi,[1] Bactriae satrapae et regis Artaxerxis II nepotis. Artacama fuit uxor prima illius Ptolemaei qui postea fuerit rex Aegypti; anno enim 324 a.C.n., in nuptiis Macedonum cum mulieribus Persis iussu Alexandri celebratis, Ptolemaeus (qui siniscalcus meruit regisque σωματόφυλαξ seu protector) Artacamam in matrimonium duxit.[2] Alexandro mortuo Ptolemaeus mulieres plures duxit, inter quas Thaidem anno fere 323 a.C.n. , atque inter annos 322 a.C.n. et 319 a.C.n. Eurydicam, filiam Antipatri (qui post mortem Alexandri imperium suum administrabat).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Artakama apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)