Jump to content

Ars gratia artis

E Vicipaedia

Ars gratia artis (saepius Francogallice l'art pour l'art) est sententia quae dicit finem artis non sumendum esse ex mundo extraneo sed ex ipsa arte. Theophilus Gautier primum hanc notionem affirmavit. Et poetae, sicut Stephanus George, Carolus Baudelaire et Stephanus Mallarmé hac notione inspirati sunt.

At scriptores sicut Georgius Sand et Walter Benjamin huic opinioni restiterunt.

Dictum Latine versum est etiam sententia societatis pellicularum " Metro-Goldwyn-Mayer".

In Latinitate classica gratia est praepositio postpositiva, et solum ars artis gratia dici potest.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!