Ars Carolingiana

E Vicipaedia
Evangelia Laureshamensia 778–820. Charlemagne's Court School.

Ars Carolingiana ex Regno Francorum venit, ex tempore annorum 120 fere, a circa 780 ad 900, per regnum Caroli Magni et eius proximorum heredium, vulgo Renovatio Carolingiana appellato. Haec ars ab et pro aulicis et grege monasteriorum magni momenti sub patrocinio imperiali producta est; exstantes autem res quae praeter curiam ortae sunt aliquantulae deminutionis artificii et urbanitatis designationis monstrant. Ars in nonnullis locis in regionibus quae nunc sunt Francia, Germania, Austria, Italia septentrionali, et Civitates Humiles fiebatur, et magnopere mota est ex locis missionariorum continentalium, praecipue ex arte insulari insularum Britannicarum, cum variis artificibus Byzantinis qui ut videtur in sedibus Carolingianis commorabantur.

Crystallum Lotharianum, medio saeculo nono.
Sanctus Marcus in Evangelia Ebboniana.
Lamina eburnea, ut videtur ex tegmine libri, Durocortori saeculo nono exeunte.

Conatus in Europa Septentrionali ad classicas formas artis Mediterraneas renovandas et aemulandas novam elementorum classicorum et septentrionalium mixturam modo sumptuoso et gravi effecit, praecipue in Europam septentrionalem repraesentationes figurae humanae introducens, artemque Romanicam et deinde artem Gothicam in Europa Occidente ortam praeparans. Tempus Carolingianum est pars temporis in arte mediaevali quae aliquando ars Praeromanica appellatur. Post intervallum confusum quod tempus Carolingianum secutum est, Domus Ottoniana artem imperialem post circa 950 renovavit, modum Carolingianum in nova arte Ottoniana confirmans et excolens.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad artem Carolingianam spectant.