Arrianus (poeta)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Arrianus ( Graece Ἀρριανός) fuit poeta Graecus, qui secundum Sudam composuit hexametris graecam interpretationem Georgicorum Virgilii, et duo carmina, alterum de Alexandro Magno (Ἀλεξανδρίαν) XXIV rhapsodibus, alterum de Attalo rege Pergami .

Num opus hoc scripserit, nonnulli critici dubitant, nam non satis constat cur poeta, qui paulo post Virgilium vixerit, aliquid de Attalo, qui tot annos ante vixisset, conatus sit componere, nisi ex Attali stirpe ipse ortus sit. Potest etiam fieri ut scriptor Sudae confusisset duos poetas vel eiusdem vel similis nominis; nam iam alter Arrianus de Alexandro[1]scripsit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.Arrianus a: William Smith (editor), A Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology. Vol. I. Boston: Little, Brown & Comp., 1867, p. 350