Aromatasis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Aromatasis sive CYP19A1.

Aromatasis (abbreviatura ARO) sive oestrogeni synthetasis sive oestrogeni synthasis sive CYP19A1 (Numerus EC: 1.14.14.1) est enzymum et pars gregis cytochromatum P450. ARO in diversis telis oestrogena ex androgenis generat.

Mutatio functonis aromatasis syndromata peculiaria ostendunt, generatim functio excessiva in habitum femininum oestrogenis nimiis, impedimentum in masculinum androgenis.

Inhibitio enzymi aromatasis in tractandis cancris mammae momentum habet (aromatasis inhibitores). Diversae inhibitores descriptae sunt[1].

Natura aromatasis[recensere | fontem recensere]

Genetica[recensere | fontem recensere]

Genum aromatasis CYP19A1 vocatur, chromosomate decimo quinto (15q21.2, coordinata genomica: 15:51,208,056-51,338,597) locatum est. Magnitudo ARO est plus quam septuaginta kilobases[2].

Natura biochemica[recensere | fontem recensere]

Enzymum ARO ex androgenis (hic: testosterono) oestrogena (oestradiolum) convertit.)

ARO ex androgenis oestrogena generat.

Mutationes functionis aromatasis[recensere | fontem recensere]

Descriptum est syndroma deficientium (deficientia aromatasis, OMIM:613546) malum recessivum (chromosomate 15, autosomate), quo fabricatio oestrogeni vilis vel minuta est, quo fit, ut incremento testosteroni causa iam in utero fetus at enim mater virilizationem ostendunt: pseudohermaphroditismum feti feminini, ac matri hirsutismum et acnem[3]. Prolis habitus statura tenui et magna crescent.
Vice versa syndroma aromatasis excessiva (AEXS, 'OMIM: 139300) cum gynaecomastia notum est.

Inhibitores aromatasis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Balunas MJ1, Su B, Brueggemeier RW, Kinghorn AD (2008). "Natural products as aromatase inhibitors". Anticancer Agents Med Chem 8 (6): 646-82 
  2. Toda K1, Terashima M, Kawamoto T, Sumimoto H, Yokoyama Y, Kuribayashi I, Mitsuuchi Y, Maeda T, Yamamoto Y, Sagara Y, et al. (1990). "Structural and functional characterization of human aromatase P-450 gene". Eur J Biochem 193 (2): 559-65 
  3. Unal E, Yıldırım R, Taş FF, Demir V, Onay H, Haspolat YK (2018). "Aromatase Deficiency due to a Novel Mutation in CYP19A1 Gene". J Clin Res Pediatr Endocrinol 
  4. Leder B. Z., Finkelstein J. S. (2005). "Effect of aromatase inhibition on bone metabolism in elderly hypogonadal men". Osteoporos Int 16 (12): 1487-94 

Nexus interni