Arminius de Schmid

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Arminius de Schmid (ca. 1867)

Arminius vulgo Hermann de Schmid (natus die 30 Martii 1815 Weizenkirchen in Austria Superiore, mortuus die 19 Octobris 1880 Monaci) iuris consultus et scriptor Austriacus-Bavaricus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Studiis iurisprudentiae in Alma Matre Monacensi perfectis se in servitia publica Bavarica inseruit. Anno 1848 assessor tribunalis Monaci vocatus est et consiliarius in dramaturgicis Theatri aulici. Biennio post autem rude donatus est Schmid, quippe qui ideam domini Ronge de ecclesia Germanica condenda foveret. Tunc scriptor factus est donec anno 1870 rex Ludovicus II ipse rectionem odei Gärtnertortheater in eius manus commendaturus esset. Quo munere paucos annos fungebatur.

Gravitudo in litteris pangendis[recensere | fontem recensere]

Primo tragoedia »Camoens« anno 1843 Monacenses capatavit; sequebantur res vitam popularem narrantes quae saepe in periodico Die Gartenlaube vulgo allatae sunt. Itaque fama eius cito crevit. Multitudo mythistoriarum et historiuncularum rusticarum terram patriam depingunt. Inter quas mentionis dignae sint hae: »Das Schwalberl« (Monaci 1861), »Alte und neue Geschichten aus Bayern« (Monaci 1861), »Der Kanzler von Tirol« (Monaci 1862), »Almenrausch und Edelweiß«, Erzählung (Berolini 1864), »Bayrische Geschichten aus Dorf und Stadt« (Monaci 1864), »Im Morgenrot« (Monaci 1864), »Friedel und Oswald« (Berolini 1866), »Mütze und Krone« (Lipsiae 1869), fortasse opusculum maximi momenti Arminii de Schmid), »Die Türken in München« (Lipsiae 1872), »Concordia« (Lipsiae 1874), »Der Bauernrebell« (Stutgardiae 1876).

Inter dramata ecce haec: »Karl Stuart«, »Christoph der Kämpfer« et »Straßburg«, paulo post »Columbus« (Lipsiae 1875), »Rose und Distel« (Vindobonae 1876) atque popularia haec »Der Tatzelwurm« (Stutgardiae 1873), »Die Auswanderer« (Stutgardiae 1875), »Vineta« (Stutgardiae 1875), »Die Z'widerwurz'n« (Lipsiae 1878), »Der Loder« (Lipsiae 1880).

Insuper carmen prosaicum »Winland, oder die Fahrt ums Glück« (Stutgardiae 1877) in lucem prolatum est. Collectio operum omnium in quinquaginta tomis Lipsiae annis inter 1873 et 1884 edita est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!