Armin Navabi

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Armin Navabi
Res apud Vicidata repertae:
Armin Navabi: imago
Nativitas: 25 Decembris 1983; Teheranum
Patria: Irania, Canada

Officium

Munus: auctor, podcaster, video blogger, women's rights activist

Armin Navabi (Persice scriptum آرمین نوابی), natus Teherani die 25 Decembris 1983, est activista atheista saecularis Iranicus et Canadiensis, praesens incola Vancuverii.

Navabi anno 1985 Germaniam migravit et anno 1986 Londinium, sed anno 1988 remigravit Teheranum. Iuvenis Muslimus fervens erat et Islamo attente studebat. Nihilominus quanto studebat tanto dubitabat et denique conclusit deum illusionem esse.

Navabi in Universitate Teheranensi biologia moleculari studebat per unum annum, sed tum ratihabitionem obtinuit ut rebus fiscalibus in Universitate Columbiae Britannicae studere posset. Die 10 Octobris 2004 Vancuverium advenit. Postea incola permanens et denique civis Canadiensis factus est.

Respublica atheistarum[recensere | fontem recensere]

In Canada communitatem Atheist Republic (i.e. Rempublicam Atheisticam) creavit anno 2012 ad retem faciendum pro atheistis in terris ubi atheismus vel apostasia lege vel socialiter punitur. Liber primus scriptoris erat Why There Is No God (Cur nullus deus exstet) anno 2014.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Navabi, Armin; Hise, Nicki (2014). Why There Is No God. Simple Responses to 20 Common Arguments for the Existence of God. CreateSpace Independent Publishing Platform. pp. 128. ISBN 9781502775283 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Armin Navabi spectant.