Armillaria mellea

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Armillaria mellea 2011 G1.jpg

Classis : Agaricomycetes 
Ordo : Agaricales 
Familia : Physalacriaceae 
Genus : Armillaria 
Species : A. mellea 
Armillaria mellea 
(Vahl) P. Kumm. 1871  

Armillaria mellea[1] est fungus edulis generis Armillariae familiae Physalacriacearum.

Magnis gregibus in silvis ad truncos et in ligna iacentia et putrescentia, interdum et in solo ligno satiato autumno crescit. Pileos a 3 ad 10 cm, primo pulvinatos, post planos, squamosos, colore vario a melleo ad fuscum vel olivaceum habet. Stipites ad 10 cm longi et ad duo cm crassi, anulati, basi dilatati, sed sine bulbo, saepe basibus connati sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel Agaricus melleus, Omphalia mellea, Clitocybe mellea.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Armillariam melleam spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici: Tropicos • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • INPN France
Aspergillus fumigatus Haec stipula ad mycologiam spectat. Amplifica, si potes!