Armandus Zecchin

E Vicipaedia

Armandus (Armando) Zecchin (natus die 4 Decembris 1924 Carturae iuxta Patavium, mortuus die 5 Ianuarii 2016 Augustae Taurinorum[1]) Italicus Esperantista, philologus classicus et paedagogus fuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Adultus magistri munere fungens denuo studiis incubuit, theologicis catholicis immo. Quae baccalaureatu finivit. Tunc collaboravit cum centris theologicis et intereat diversis symposiis congressibusve theologicis.

Annis 1970 cognovit ideam linguae Esperanticae, inde ab anno 1985 sese dedicavit omnino idiomati isto. Ei persuasum erat de partibus Esperanticae linguae maximi momenti quoad communicationem internationalem. Domnus Zecchin coepit etiam instruere Esperantica in scholis et praeconia faciebat ad istud exemplum sequendum. Sed etiam litteras Esperanticas auxit convertendo et exarando. Periodicis culturalibus Esperanticis,quae vocantur "Literatura Foiro", "Fonto" et "Monato", symbolas dedit. Imprimis Unio Internationalis Esperantistarum Catholicorum ei cordi fuit. Tractationibus permultis lingua Esperantica pactis amplificavit versionem Esperanticam Vicipaediae et glossarium principale Esperanticum, quod titulum Nova Plena Ilustrita Vortaro de Esperanto (NPVE) fert. In plurimis tractationibus de religione et Ecclesia Catholica Romana agitur.

Opera[2][recensere | fontem recensere]

Exaravit ipse[recensere | fontem recensere]

  • La homo kiu ne sukcesis trompi sin mem (mythistoria)
  • Compendio Italiano-Esperanto di termini religiosi
  • La Mortotuko de Torino kaj scienco. La okuloj de la scienco sur la Mortotuko: historio, mistero, esploro
  • La roloj de Dio kaj religio en la Infana Raso de William Auld

Convertit[recensere | fontem recensere]

  • Letero al la Korintanoj de Papo Klemento el Romo
  • Kontraŭ Majstro Ĉerizo de Jakobo Biffi'
  • Legendo Majora pri Sankta Francisko de Sankta Bonaventura'
  • Vivo de Sankta Antono (la granda) de Sankta Atanazio
  • Evangelio laŭ Tomaso
  • Kratilo de Platono
  • La Riĉulo kaj la Savo de Klemento el Aleksandrio
  • Evangelio laŭ Judaso
  • La fundamentoj de la Kristanismo de Piero Ottaviano
  • Kompendio de la Katekismo de la Katolika Eklezio
  • La Sindone di Torino. L’oggetto impossibile

Notae[recensere | fontem recensere]