Arituneus Mizuno

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Arituneus Mizuno
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 24 Octobris 1928;
Patria: Iaponia

Officium

Munus: Poëta

Arituneus Mizuno, vulgo Arituni Mitsuno, Kiotensis, est professor Universitatis Kiotensis in Iaponia atque poeta latinus. Natus est in urbe Oita insulae Kyushu die 24 Octobris 1928. Discipulus erat celebri professoris Latinistae Saburō Takada. Poeta latinus est et cum, ut opinatur, Aeneis Vergiliana non omnino perfecta est editionem emendatam et opinione sua elegantiorem in lucem prodiit, iam primum librum emendatum edidit.

Vergilius emendatus[recensere | fontem recensere]

Damus hic exemplar Aeneidis ab Arituneo emendatae. Lector iudicet ipse an versio Aritunei melius sonet quam Vergilii!

Arma virumque cano, Phrygiae qui primus ab oris
Italiam fato profugus Laviniaque venit
litora, quique nimis terra iactatus et alto
vi superum, saevae memorem Iunonis ob iram,
multaque passus erat bello, dum conderet urbem
inferretque deos Latio: genus unde Latinum
Albanique patres, altae quoque moenia Romae"

Eius scripta latina[recensere | fontem recensere]

  • 1987: "Taciturnitas" in Melissa, n° 16, anno 1987, p. 14.
  • 1988: Aeneidos liber primus emendatus, Kioti, 1988.
  • 1988: "Ex Iaponia poemata...VER", in Melissa, n° 22, anno 1988, p. 12.
  • 1989: "Poema latinum ex Iaponia missum. PAX", in Melissa, n° 28, anno 1989, p. 10.
  • 1990: "Poesis latina ex Iaponia: 'Quies inaudita' ", in Melissa, n° 34, anno 1990, p. 5.
  • 1991: "Carmina Galliambica" (cecinit Arituneus Mizuno, ennaravit Theodoricus Sacré), in Melissa, n° 40, anno 1991, p.7.
  • 1992: "Libertas" (carmen), in Melissa, n° 49, anno 1992, p. 14.
  • 1993: "Lesbis" (Carmen), in Melissa, anno 1993, p. 6.
  • 1993: Anima odarum classicarum, 1993.
  • 1995: "Allegorice", in Melissa, n° 64, anno 195, p. 12.
  • 1996: "Iaponica Musa", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
  • 1996: "Hebrus alter", in Melissa, n° 70, anno 1996, p. 11.
  • 1997: "Valedictio (?)" (carmen), in Melissa, n° 76, anno 1997, p. 14.
  • 1997: "Mos modusque", in Melissa, n° 82, anno 1998, p. 13.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]