Aristarchus Lentulov

Obitus: 15 Aprilis 1943; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Memoria

Aristarchus Basilii filius Lentulov[1], die 4 Ianuarii[2] anno 1882 in vico Čërnaja Pjatina gubernii Pensensis[3] natus et die 15 Aprilis anno 1943 Moscuae mortuus, fuit pictor Russicus, futurismo et cubismo aliquot annos propinquus.
Lentulovi ingenium est pulchrum et coloribus splendens. Gaudium eius clarum et alacritas in operibus faciendis magni aestimandi sunt. Picturae eius canunt et animam laetam reddunt, —
scripsit de eo Alexander Benois[4].
Vita
[recensere | fontem recensere]In familia sacerdotis rustici natus est. In Schola Theologica et Seminario Pensae studuit. Pensae et Kioviae et Petropoli in scholis artium, post Lutetiae apud Henricum Le Fauconier et Ioannem Metzinger eruditus est. Ibi pictores Gallicos contemporaneos, velut Albertum Gleizes, Ioannem Metzinger, Ferdinandum Léger, et Robertum Delaunay, cognovit, et, principiis fauvistis et cubistis imbutis, proprium et singularem pingendi stilum muticolorem excoluit. Postea, post Russiam anno 1912 reditum, magnam vim habuit in eo quod artem futuram Russicam, et praecipue Cubo-Futurismum, esse putavit. Basilius Kandinsky et Casimirus Malewicz ab eo ambo moti sunt.
Gregis Equuitis rhombulorum conditor et annis ab 1910 ad 1916 membrum praecipuus erat. Sodalibus societatis carissimus erat et una cum eis exhibuit Petrus Končalovskij, Elias Maškov, Basilius Roždestvenskij, Alexander Osmjorkin, Alexander Kuprin.
In exhibitionibus temporis ante res novas, fragmenta e charta multicolori ad telam affixa multoties adhibuit et stili novi sibi proprii – "orneismi" – inventionem declaravit.
Tempore rerum novarum Moscuae vivebat et ibi usque ad mortem manebat.
Praeter picturam, in theatro multum laboravit. Cursus theatrales Lentulov annis 1915–1916 coepit cum productione "Uxorum laetarum Windsoriarum" a Theatro Camerato, in fabula Shakesperii condita, post quam collaboratio eius cum Alexandro Tairov directore et uxore eius Alisa Koonen in amicitiam crevit. Lentulov, ingenio artistico, imaginatione effrenata et artificio praeditus, Alexandro Tairov aptissimus erat. A Tairov invitatus est ut in productione operae Arthuri Rubinstein "Daemon" in Theatro Moscuensi Consilii Deputatorum Operariorum (1918–1919) interesset. In scaenis poematis symphonici Alexandri Scriabin, "Prometheus", laboravit (prima repraesentatio in Theatro Bolšoj die 8 Novembris anno 1918 habita est). Simul scaenas et vestes operettae Iacobi Offenbach "Fabulae Hoffmann" (1918, Petrogradi) creavit, quae exemlar famosum artis theatralis Lentulov facta est. In scaenis pro fabula "Peregrinus" Alexandri Blok laboravit (primum spectaculum mense Martio anni 1918 in caupona Pittoresca habita est).
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Topia. Ecclesia ruralis, 1917–1918
-
Ecclesia Cathedralis Basilii Beati, 1913
-
Tinnitus caeli (Nebozvon), 1915
-
Mulier cum cithara, 1913
-
Effigies uxoris et filiae artificis, 1915
-
Agger Tueriensis, 1917
-
Compositio allegorica Spes. Series "Annus 1812" . 1915.
-
Compositio allegorica cum glande, Series "Annus 1812" (1915)
-
Saxa Aquarum Acidarum, 1913
-
Alexandra Chochlova, 1919
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Russice Аристарх Васильевич Лентулов.
- ↑ Calendario Iuliano, scilicet 16 Ianuarii Gregoriano.
- ↑ Nunc Lomov inferior urbs regionis Pensensis.
- ↑ «Лентулов — прекрасный, красочный дар. Нужно ценить его ясный, радостный талант, его бодрое отношение к делу. Картины его поют и веселят душу...» [1].
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Лентулов А. В. Воспоминания. Petropoli 2014. (Memorabilia Aristarchi Lentulov) (Russice)
- Лентулова М.A. Художник А. Лентулов. Воспоминания. Moscuae 1969. (Mariae Aristarchi filiae memorabilia) (Russice)
- Murina E. B., Dzhafarova S. G. Aristarkh Lentulov: The Artist's Path. The Artist and Time. Moscow: Soviet Artist, 1990. ISBN 5-269-00095-4. (Мурина Е. Б., Джафарова С. Г. Аристарх Лентулов: Путь художника. Художник и время. М.: Советский художник, 1990. ISBN 5-269-00095-4.)
- Аристарх Лентулов, Москва, Слово, 1996, ISBN 5-85050-118-5
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]![]() |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Большая российская энциклопедия • • Grove Art |
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Aristarchum Lentulov spectant. |