Ariosoma balearicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ariosoma balearicum.jpg

Subphylum : Vertebrata 
Superclassis : Gnathostomata 
Classis : Actinopterygii 
Subclassis : Neopterygii 
Infraclassis : Teleostei 
Superordo : Elopomorpha 
Ordo : Anguilliformes 
Subordo : Congroidei 
Familia : Congridae 
Subfamilia : Bathymyrinae 
Genus : Ariosoma 
Species : A. balearicum 
   

Ariosoma balearicum est anguilla familiae Congridarum. Contra nomen de Baliaribus deductum, haec species piscis inveniri potest per Mare Mediterraneum et in orientali Oceano Atlantico a Portugallia ad Angoliam, occidentali Oceano Atlantico a Carolina Septentrionali ad Sinum Mexici, Oceano Indico, et Mari Rubro, ubique supra 700 m alta.

Corpus est elongatum, colore griseo-brunneo, ore parvo, pinna pelvica ascendenti, pinna dorsali ex pinnis pectoralibus orienti, corpusque per omne patenti, pinnis dorsali analique margine nigro. Ad circa 50 centimetra longum crescit.

Consuetudine, haec anguilla est nocturna; interdiu se sub harena vel in foraminibus in scopulis curalii celat. Crustaceis aliisque piscibus vescitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Trainito, Egidio. 2004. Atlante di flora e fauna del Mediterraneo. Mediolani: Il Castello. ISBN 8880393952.
  • Louisy, Patrick. 2006. Guida all'identificazione dei pesci marini d'Europa e del Mediterraneo, ed. Egidio Trainito. Mediolani: Il Castello. ISBN 888039472X.
Anguilliformes Haec stipula ad Anguilliformes spectat. Amplifica, si potes!