Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ariobarzanes mons

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Mons Hyrcanus, Ariobarzanis cacumen altissimum

Vide etiam paginam discretivam: Ariobarzanes (discretiva)

Ariobarzanes[1] (Persice nunc البرز‎ ʔælˈboɾz) est systema magnum iugorum montium Iraniae septentrionalis, haud longe a mari Hyrcani litoris meridiani distans. Parthos a Massagetis Ariobarzanes dividit, ut Orosius dicit, id est Persiam a regionibus borealibus. Altae planitiei Iranicae Ariobarzanes pars est.

A montibus Talyschensibus[2] in occidente ad montes Turcomano-Chorassanicos[3] in oriente Ariobarzanes extenditur. Cacumen altissimum est Hyrcanus mons (qui et Damavend appellatur), 5609 m altum, mons ignifer exstinctus, haud longe ab Teherano situs.

Teheranum ad radices Ariobarzanis cacuminum patet.

Simurgi nidus in Ariobarzane fuisse Firdausius in Libro regum dicit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ex Orosio I 2, 42, cf. Real-Enzyklopädie s.v., Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 585.
  2. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Талышские горы.
  3. Norae Zabinkovae et Moysis Kirpicznikov Nomina physico-geographica principalia URSS s.v. Туркмено-Хорасанские горы.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 36°4′33″N 51°47′46″E • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica