Haec pagina est honorata.

Argumentum cosmologicum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Universum, olim creatum, an semper fuit?

Argumentum cosmologicum[1] est quod docet ipsum universum testimonio esse exsistentiae Dei, nam constat universum (vel mundum) aliquo modo effectum esse, et quibuscumque de causis effectum sit, primam causam causa caruisse oportet: quod caput causarum Deus esse creditur. Argumento cosmologico usi sunt iam Plato, Aristoteles, Thomas Aquinas, Cartesius, Leibnitius multique alii, et inter laicos quoque magna in gratia positum est. Si enim quemlibet, cur in Deum credat, interroges, sine ulla retractatione aliquid simile argumento cosmologico respondeat. Hoc quidem humanae naturae congruum est: si effectum videris, effectorem quaeres; itaque antiqui, cum ictum fulminis viderant, ab Iove missum esse credebant.

Argumentum cosmologicum etiam a compluribus philosophis neotericis defenditur, sicut Gulielmus Craig, Bruce Reichenbach, Richard Swinburne, quorum argumentationes Michael Martin pertractat et redarguit.

Argumentum simplex[recensere | fontem recensere]

Argumentum syllogistice poni potest:

  1. Cuilibet effectui causam sufficientem esse oportet.
  2. Constat universum (sive mundum) effectum esse.
  3. Concluditur propterea, universo (sive mundo) externam et adventiciam fuisse causam, et quidem talem, quae ad explanandam exsistentiam eius sufficeret.

Etsi causarum inter se cohaerentium serie effectus sit mundus, a prima causa omnia profecta esse necesse est. Quod caput causarum Deus personalis esse intellegitur. At hic nihil esse videtur, quod effectorem personalem, nedum Deum, indicet. Aristoteles impersonale primum movens (τὸ πρῶτον κινοῦν[2]) commemorat, (a) quo potentia in actum redigitur.[3]

Certe hoc docet argumentum cosmologicum, mundum non semper fuisse, sed effectum esse operà causae, quam Aristoteles "primum movens" nominavit. Nihil tamen praebet, quod ad Deum aut deos eorumve numina referri possit. Quod cum ita se habeat, nihil prodest de natura huius primum moventis vel primae causae contemplare. Utrum prima illa causa efficiens bona an mala fuerit, ex creatione mundi concludere nequimus. Neque omnipotentiam neque omniscientiam ex sola creatione scire possumus. Numina variarum religionum nihil nisi additamenta mythologica sunt, quae nequaquam ex argumento cosmologico arcessi possint.

Argumentum cosmologicum in finita positum est causarum serie, quam incipit prima causa. Sed notio primae causae in quaestionem vocari potest. Non enim primas causas, quae ipsae sine causa sint, ex experientia cognovimus. Nec de infinitis causis opinio empirica est. Nullo enim alio modo defendi potest nisi hoc, quod scimus alias series infinitas esse, sicut infinitam naturalium numerorum seriem, quamquam sine dubio multum interest inter series causales et series mathematicas.

Argumentationes subtiliores[recensere | fontem recensere]

Difficultates, quae in argumento simplici inhaerent, in exercitatioribus quoque argumentis renascuntur.

Thomas Aquinas[recensere | fontem recensere]

Thomas Aquinas in Summa theologiae exsistentiam Dei probare conatur quinque viis, quarum primae tres ad argumentum cosmologicum pertinent.[4] Rationem Aristoteliam secutus a primum movente proficiscitur.

  1. Constat aliqua moveri in hoc mundo. Motus autem est, cum potentia in actum redigitur. Movere non potest nisi id quod ipsum in actu est. Omne quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo moveatur id a quo movetur, oportet ipsum quoque ab alio moveri, et illud ab alio. Quod quidem in infinitum procedere non potest, nam sic non esset aliquod primum movens, a quo secundum moveretur. Itaque necesse est poni primum movens, quod Deus esse intellegitur.
  2. Constat omni evento suam causam efficientem esse, nec fieri posse, ut aliquid prius se ipso sit causa sui ipsius. Non autem fieri potest, ut in causis efficientibus procedatur in infinitum. In omnibus enim causis inter se cohaerentibus, primum est causa medii, et medium est causa ultimi. Remota autem causa, removetur effectus: si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nec medium. Sed si procedatur in infinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens, et sic non erit nec effectus ultimus, nec causae efficientes mediae. Ergo opus est ponere causam primam, quae Deus nominatur.
  3. Illae res, quibus quandoque non esse possibile est, quandoque corrumpi et quandoque generari possunt. Omni tali rei, cui possibile est non esse, impossibile est semper esse. Si igitur omnibus rebus non esse possibile sit, fieri possit, ut quandoque in mundo nihil sit. Quod si verum esset, etiam nunc nihil esset, nam id quod non est, esse non incipit nisi generatum ab aliquo quod iam est. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, neque habeat causam necessitatis aliunde. Quod ens necessarium Deus dicitur.

Argumentationi Thomae Aquinatis eaedem difficultates sunt atque argumento simplici. Etiamsi Aquinatem demonstrasse concedamus necessitatem primum moventis, non est necesse ens illud necessarium esse Deum.[5]

Argumentum Kalam[recensere | fontem recensere]

Ioannes Philoponus (c. 490-570), philosophus Christianus Alexandrinus, in De aeternitate mundi contra Aristotelem aeternitatem universi redarguit. Argumentum Philoponi addito acumine tractaverunt theologi Islamici scholae Kalam. Argumenta huius scholae mediaevalis in mundum Christianum delata sunt saeculo XIII, unde disceptatio philosophica orta est inter Aquinatem (adversarium) et Bonaventuram (defensorem). Argumentum Kalam hoc modo proferri solet:[6]

  1. Omne quod esse incipit, causam habet exsistentiae.
  2. Universum esse coepit.
  3. Ergo, universum causam exsistentiae habet.

Quod argumentum defenditur a Craig (1979), qui dicit eum, qui "universum esse coepisse" (id est, sumptionem #2) neget, actualem eventorum infinitatem praesumere: at in notione infinitatis actualis aliquid absurdi implicatum esse.[7] Cui argumento a priori addit immanem diruptionem, notam illam hypothesin cosmologicam, abhinc 15 ferme miliarda annorum universum esse coepisse. Idem tamen confitetur argumentum Kalam ad exsistentiam Dei probandam per se non sufficere, nam nihil aliud prae se fert nisi causam aliquam, non personam, nedum Deum omnipotententem et omniscientem.[8] Attamen putat alia ratione probari posse, causam universi personalem esse. Ex Islamica enim philosophia hanc depromit formulam determinationis: cum ex duabus rerum condicionibus aeque possibilibus una pro altera evenit, constat hoc eventum factum esse ab actore personali, qui unam alterae praetulerit.[9] Itaque Craig arguit universum creatum esse ab immutabili solutoque Creatore personali, qui ante creationem praesens et post creationem in tempore adest.[10]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam: volumen primum, cui inest Critica rationis purae, Latine vertit Fredericus Gottlob Born (Lipsiae: 1796), p. 426.
  2. Arist. Metaph. 1012b "ἔστι γάρ τι ὃ ἀεὶ κινεῖ τὰ κινούμενα· καὶ τὸ πρῶτον κινοῦν ἀκίνητον αὐτό" ('est enim aliquid quod semper movet mobilia; et illud primum movens immobile ipsum').
  3. Martin 1990: 96-97.
  4. Aquinas, Summa 1.2.3.
  5. Martin (1990: 99-100) argumentationem Aquinatis diserte tractat.
  6. Craig 1979: 63; Martin 1990: 101.
  7. Craig 1979: 65-69; Craig & Sinclair 2009: 104.
  8. Craig 1979: 149; Martin 1990: 103.
  9. Craig 1979: 150-151.
  10. Craig 1979: 152.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Craig, William Lane, 1979. The Kalām Cosmological Argument. Barnes & Noble.
  • Craig, William Lane & Sinclair, James D., 2009. The Kalām Cosmological Argument, The Blackwell Companion to Natural Theology., ed. W. L. Craig & James P. Moreland, 101–201. Blackwell.
  • Martin, Michael, 1990. Atheism: A Philosophical Justification. Temple University Press
  • Matson, Wallace, 1965. The Existence of God. Cornell University Press.
  • Morriston, Wes, 2013. Doubts about the kalam cosmological argument, Debating Christian Theism, ed. J. P. Moreland, Chad V. Meister, Khaldoun A. Sweis, 20-32. Oxford University Press.
  • Reichenbach, Bruce, 1972. The Cosmological Argument: A Reassessment. Thomas.
  • Reichenbach, Bruce, 2016. Cosmological Argument. The Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Scriven, Michael, 1966. Primary Philosophy. McGraw-Hill.
  • Swinburne, Richard, 1979. The Existence of God. Oxford University Press.