Ardor nocturnus
Appearance
Ardor nocturnus est eventus qui saepe culmen feriae globulorum aerostaticorum aeris calidi habetur. Globi solis occasu in regione deductionis, campo aperto, vel stadio pedilusorio statuuntur et inflantur quasi volaturi essent, sed eis ascendere non licet, quia greges terrestres eorum retinacula retinent. Machinae quae propanum urunt interdum accenduntur ut globi aere calido continenter inflentur.
Quia eventus usitate de nocte fit, globi sicut ingentes globuli electrici vel lanternae chartaceae ardent,[1] spectatoribus exhibitionem insolitam praebentes. Tales eventus aliquando iudicantur, aliquando solum oblectationis et celebrationis globorum volandorum causa habentur.
Pinacotheca
[recensere | fontem recensere]-
Exhibitio ardoris nocturni in Philippine International Hot Air Balloon Fiesta Angeles in Urbe Philippinarum.
-
Ardor nocturnus in Great Pershing Balloon Derby prope Brookfield Missuriae, Septembri, 2001.
-
Ardor nocturnus Ashlandiae Ohii.
-
Ardor nocturnus Barnstorf in vico Saxoniae Inferioris.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ "Up, Up and Gently Away," New York Times.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad ardorem nocturnum spectant. |