Archilochium
Archilochium (Graece Ἀρχιλοχεῖον) fuit heroum Archilocho, poetae antiquo Graecorum, dedicatum, quod olim in Paro insula prope Paron urbem situm est.[1]
De rebus historicis
[recensere | fontem recensere]Archilochium aetate archaica a primordio, exeunte saeculo VI a.C.n. aedificatum est, et circiter anno 350 a.C.n. restitutum.[2] Quo heroo vel museo non solum Archilochus poeta Parius sed etiam Apollo Musae aliaque numina sacrificiis colebantur. Sunt qui dicerent etiam homines litterarum et studiorum causa hunc locum frequentasse, ut acroasibus, lectionibus poeticisque certaminibus interessent. Etiam fieri potest, ut librarium operum Archilochi et quorundam aliorum ibi conservaretur, et res heroi a quadam cultorum societate administrarentur.[3]
Secundum inscriptionem quae Mnesiepis dicitur (saec. IV a.C.n.) heroum aedificandum curavit Mnesiepes indigena, qui pro sociis loci hoc consilium oraculo Delphico approbavit.[4]
De aedificio et repertis archaeologicis
[recensere | fontem recensere]Archilochium extra ipsum Paron urbem erat, ad orientem, ut videtur. Fanum subdivale[5] Ionici ordinis. Sunt qui putent Archilochium, ipsum quoque gymnasium quoddam aut museum,[6] ad gymnasium urbis pertinuisse.[7]
Aliquot structurae heroi repertae sunt in variis partibus Paroeciae hodiernae, sicut capitulum Ionicum, fragmenta zophori cum toreumatis, nec non orthostatae, sed ubi steterit ignotum est. Ad Elitas versus inveniri hodie saepe existimatur.[8] Res ad heroum pertinentes inventae sunt a Paroecia ad orientem versus in ruinis "Trium Ecclesiarum" (Τριών Εκκλησιών), basilicae tribus navibus instructae, nec non in ripa orientali Elitas fluminis.[9]
Toreumatis zophoricis, quae inter reperta archaeologica sunt, epulum funebre Archilochi et leo bovem adgrediens repraesentantur. In ruinis duae inscriptiones notabiles repertae sunt: marmor Parium, sive chronicon Parium, et scriptum amplum quo vita et versus poetici Archilochi continentur.[10] Fieri potest, ut chronicon Parium Archilochio confectum esset et, ut exponeretur, parieti adfixum. Hoc nimirum est, cur in chronico tot nomina poetarum inveniantur.[11]
Res in Archilochio repertae Paroeciae in museo archaeologico Pario conservantur, praeter unam chronici Parii partem, quae Oxoniae in museo Ashmoleano retinetur.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Graham, A. J. (2017) Collected Papers on Greek Colonization. Brill. (Mnemosyne, supplementum 214)
- Hansen, Mogens Herman & Nielsen, Thomas Heine (2004) 509 Paros, An Inventory of Archaic and Classical Poleis. Oxford University Press.
- Rivoli, Matteo (2020) The Inscription of Mnesiepes from the Archilocheion of Paros. Axon 4 (#1).
- Rotstein, Andrea (2016) Literary History in the Parian Marble. Center for Hellenic Studies Series 68, Harvard University.
- Stillwell, Richard & MacDonald, William L. & McAllister, Marian Holland (ed. 1976) PAROS Greece, The Princeton Encyclopedia of Classical Sites. Princeton University Press.