Archidioecesis Minscensis-Mohiloviensis Latinorum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Regio archidioecesis in Ruthenia Alba

ArchidioecesisMinscensis-Mohiloviensis Latinorum (Albaruthenice Мінска-Магілёўская архідыяцэзія) est archidioecesis ecclesiae catholicae Romanae, quae sedem Minsci habet. Regiones Minscensis et Mohiloviensis terrae archidioecesis sunt.

Ecclesia cathedralis Beatae Mariae Virginis Minscensis

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1783 archidioecesis Mohiloviae a Pio VI creata est, cuius sedes Petropoli sita erat et omnes Imperii Russici regiones ad eam pertinebant. Dioecesis Minscensis anno 1798 instituta erat, anno 1869 deleta et anno 1917 restituta. Anno 1991 Ioannes Paulus II dioeceses Minsci et Mohiloviae coniunxit terrarumque archidioecesis Mohiloviensis partem maiorem Archidioecesi Moscoviensi Matris Dei transtulit.

Ecclesia cathedralis Dormitionis Beatae Mariae Virginis et sancti Stanislai Romani Mohiloviensis

Ecclesiae cathedrales[recensere | fontem recensere]

Ecclesia cathedralis est Ecclesia cathedralis beatae Mariae virginis Minscensis et ecclesia concathedralis est ecclesia Dormitionis et sancti Stanislai Mohiloviensis.

Thaddaeus Kondrusiewicz archiepiscopus Minscensis et Mohiloviensis anno 2011

Archiepiscopi[recensere | fontem recensere]

Archiepiscopus Minscensis et Mohiloviensis ab anno 2007 Thaddaeus Kondrusiewicz est. Primus archiepiscopus anno 1991 cardinalis Casimirus Świątek fuit.

Dioeceseis suffraganeae[recensere | fontem recensere]

Dioeceseis ceterae Rutheniae Albae, Minsco et Mohiloviae suffraganeae, sunt:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]