Arch Linux

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Arch Linux (IPA: /ɑː(ɹ)tʃ/[1]) est distributio GNU/Linux per computatra architecturae i686 et x86_64[2] creata ab Judd Vinet secundum philosophiam KISS (Anglice: Keep It Simple, Stupid, Latine: Effice Illud Simplex, Stulte). Initii inspirata est a Crux Linux.[3]

Agnoscitur quia est levis, velox et maxime accommodabilis propriis necessitatibus.[2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Judd Vinet, creator programmarum computatralium, in primis mensibus anno 2001, deliberavit se creaturum esse distributionem novam, Arch Linux appellatam, inspiratam a Slackware, a PLD (Polish Linux Distribution) Linuce et maxime a CRUX Linuce. Cogitationibus suis adiunxit systema gestionis programmatorum computatralium, quod non exsistebat in distributionibus supra nominatis, ut facile adiungere, tollere et delere programmata in computatris potuisset. Hoc programma appellatum est Pacman, etiam nunc in usu in distributione.[4]

Propria[recensere | fontem recensere]

Philosophiae minimae suae gratia, installatio simplex non incorporat nullum instrumentum configurationis, nullam graphicam usoris interfaciem et nullum programma quod non necesse est abitioni computatri: idcirco consiliatur non novis usoribus et illis qui uti non volunt lineae imperii interfacie.

Aliquae proprietates distributionis sunt:

  • Levitas: idcirco amotae sunt aliquae partes systematis quales /usr/doc et paginae info, estimatae inutiles, quia eadem informationes possunt inveni per Interretem.
  • Simplicitas: systema abitionis Arch Linux vehementer inspiratur ab illo *BSD et totae configurationes delegantur ad exigua scripta.
  • Novitas: Arch Linux est distributio quae continenter emittit novae differentiae programmis suis. Totae programmae expositae ad installationem semper differitur ultima differentia distributa ab auctoribus (praevium tempus inspectionis). Idcirco inapta est usu in computatratis servitii.
  • Celeritas: Arch Linux optime agit in computatris cum architectura i686 et x86_64. Aliae architecturae (ut i586) conservantur a communitate.

Systema gestionis programmarum[recensere | fontem recensere]

Arch Linux offert systema gestionis programmae computatralium valde simplicem et maxime commodum. Programmae binariae geruntur a Pacman, qui studet differentiae inter archiva programmarum localia et illa praesentia in Interrete et installatione, remotione et differentiae singularum programmarum, etc. Pacman similis est dpkg et apt-get in Debian (et derivatas suas, ut Ubuntu) et YUM in Red Hat Linux, Fedora, CentOS.

Arch Linux habet systema constructionis programmas binarias similis BSD, appellatam ABS (Anglice: Arch Linux Build Systems, Latine: Systema Constructionis Arch Linux). Construere programmas cum ABS valde simplex est: sufficit creare scriptum (appellatum PKGBUILD) continens instructiones necessariae ad decarpendum codices programmae et construire binarium cum imperio uno (makepkg).

Hoc permittit omnibus construendi programmas nondum expositi publice, delegans systemati gestionis programmae computatralium officium gerendi installationem et remotioniem programmarum.

PKGBUILD scripta habent composituram expolitam ac linearem, sicut philosophia distributionis, et permittunt quibusvis usoribus construendi quaslibet programmas in computatro suo; enim tantummodo necesse est cognoscere rudimenta scriptuum gestionis computatri. Tamen ad installandum programmas necesse est habere privilegia scripturae in toto computatro (solite utitur programma sudo vel usore administratore).

Programmae distribuuntur variis archivis:

  • core (latine: minimus), qui continet programmas praecipuas systematis interni
  • extra, qui continet programmas adiunctivas
  • testing (latine: sub inspectione), qui continet programmas adhuc instabiles
  • community (latine: de communitate), qui continet programmas archivi communis AUR (vide infra)

Exsistunt praeterea varia archiva non publica, quae uti possunt praevia configurationem Pacman (semper per scripta).

Systema Constructionis Arch Linux (ABS)[recensere | fontem recensere]

Delegatur ABS gestioni scriptorum quae originem dant programmis. Per ABS, usor potest :

  • Creare programmas ad personam discedendo ab scriptibus originalibus
  • Reconstruire programmas Arch cum variationibus suis

Si vis hoc facere, necesse est scribere imperium abs. Recreantur in thecam scriptoriam /var/abs imaginem localem arboris ABS computatri servitii praecipui, continentem PKGBUILD scripta. Differentiae geruntur per decarpendum directum scriptorum (in forma tarball) vel per rsync programmam.

Archivum usorum Arch (AUR)[recensere | fontem recensere]

AUR (Anglice: Arch User Repository, Latine: Archivum usorum Arch) est operam quae distinguit Arch Linux ab aliis distibutionibus. Archivum programmarum est quo omnes queunt contribuere, etiam ei qui non student creationis programmarum.

Si programma non exsistet in archivo publico, quicumque potest suam PKGBUILD scribere et adiungere eam in AUR.

Enim installatio per AUR evenit per decarpendum PKGBUILD potius quam programmam, deinde creatur et installatur secundum regulae ABS. Questionum securitatis causa impossibile est includere programmas binarias, quae tamen, decarpi possunt ante installationem.

Varia exsistunt automataria apta ad creationem programmas discedendo ab AUR. Notiora sunt aurbuild, qpkg et yaourt, quae student decarpendi archiva continentia PKGBUILD et alia scripta quae necesse sunt. Postea creant construunt programmas binarias et creant programmas ordinarias. Praeterea gerunt archivum locale programmarum installatarum ab AUR, efficens ut inspicere posse presentiam diferrentiarum et gerere eas cum eadem simplicitate Pacman.

Usores Fidi - Anglice: Trusted User (TU)[recensere | fontem recensere]

AUR continet totas scripta apti ad creandum programmas inserta ab usoribus. Usque ad annum 2008, programmae creatae ab Usoribus Fidis erant in archivum ad hoc.

Hodie, Usores Fidi navant operam particularem in AUR: Nam ei tantummodo possunt mittere programmas binarias et student inspiciendi cum PKGBUILD mittitur vel mutatur, si scripta obnoxia sunt usore. Programmae signatae sicuri distinguuntur in AUR, quia scribuntur cum virenti colore. Utcumque, quoniam structura PKGBUILD multa simplex est, etiam is qui creat programmam videre potest si obnoxia res aliqua reperit in scriptum. Programmae mittitur ab Usoribus Fidis adiungi queant ad archivum de communitate.

Mense Iunio 2015 programmae in AUR 57022 sunt ac 6505 in archivum de communitate.

Distributionae Derivatae[recensere | fontem recensere]

  • Antergos (ante appellatam Cinnarch), cum graphica interfacie usoris GNOME 3.
  • ArchARM, creata pro computatris cum architectura ARM (v5, v6, v7).[5]
  • ArchBang, distributio emissa cum graphica interfacie usoris OpenBox .
  • Arch BSD, cum nucleo BSD.
  • Arch Hurd, cum nucleo GNU Hurd.
  • ArkOS, qui utenda est in creationem situs interretialia.
  • Bridge Linux, cum processu installationis graphico et programma configurationis in adiutum usorum non expertorum. Continet graphicae interfacies usores XFCE, GNOME, LXDE ac KDE.
  • Chakra Linux, cum graphica interfacie usoris KDE.
  • ConnochaetOS, pro computatris cum architectura i586.
  • Frugalware Linux, distributio cum elementis Slackware et variatione systemate gestionis programmarum, appellata Pacman-G2.
  • LinHES, utilis ad configurationem simplicem programmae MythTV.
  • Manjaro Linux, distributio amicior usoris, cum graphica interfacie usoris XFCE, variis accomodationibus et archivis propriis.
  • Parabola GNU/Linux, distributio continens variationem nucleum Linucem omnino liberam appellatam Linux Libre. Sustinetur a Free Software Foundation.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus Esterni[recensere | fontem recensere]