Aradius Rufinus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Quintus Aradius Rufinus (nescimus quo anno natus quo mortuus sit) fuit senator Romanus saeculorum tertii et quarti.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Aradius, cuius familia ex Africa Romam venerat, anno 304 primo praefectus urbi Romae fuit. Deinde anno 311 consul in regionibus Italiae et Africae fuit, qui sub dicione Maxentii usurpatoris fuerunt. 9 Februarii 312 iterum praefectus urbi factus 27 Octobris eiusdem anni pridie pugnae ad Pontem Milvium dimissus est. Hoc proelio Maxentius victus et necatus est. Aradius 29 Novembris 312 ab victore Constantino I imperatore iterum praefectus urbi nominatus est et honorem ad diem 8 Decembris 313 tenuit[1]. Lucius Aurelius Avianius Symmachus epistulis suis Aradii officia in diversos imperatores laudavit.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly (Stuttgardiae 1999), 1, col. 951.
  2. Lucius Aurelius Avianius Symmachus, Ep. 1; 2; 3.


Antecessores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
Consul
311
cum
Gaio Ceionio Rufio Volusiano
Successores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II