Ara Güler

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Ara Güler, photographus Turciae eminentissimus, 2016

Ara Güler (Armenice Արա Կիւլեր, Constantinopoli natus familia pharmacopolarum Armenicorum 16 Augusti 1928; mortuus ibidem die 17 Octobris 2018) fuit clarissimus Turciae diurnarius photographicus et photographus. Agnomen honorarium ei est "Oculi Constantinopolis". vel "Photographi Constantinopolis".

Vita[recensere | fontem recensere]

Absolutorio scholastico recepto histrionica edidicit apud Muhsin Ertugrul, ut scaenarum moderator sive auctor theatricus fieret. Denique oeconomiae studuit et diurnariam artem imaginum amplexus est. Anno 1950 apud diaria Turcica "Yeni Istanbul" institutus est et apud periodicum "Hayat" sectionem imaginum moderatus est. Ex anno 1958 pro variis foliis internationalibus (Time-Life, Paris Match, Stern) de rebus in Asia occidentali gestis imaginibus rationem reddebat. Marcus Reboud et Henricus Cartier-Bresson ei persuadebant, ut pro agentura Magnum Paris operam daret.

Anno 1961 a moderatoribus periodici "Photography Annual" in circulum septem photographorum optimorum totius mundi electus est. ETiam membrum factum est in sodalitate Americana American Society of Magazine Photographers. In America, cum invitatus esset, et expositio et liber cum titulo Creative American fructui publico erant. Folia "Leica Magazin" ei numerum specialem dedicavit velut "Camera Magazin". Anno 1999 in Turcia totius saeculi XX photographus declaratus est.

Orhan Pamuk declaravit se notionibus omnibus photographi istius quoad Constantinopolis animam assentiri. Itaque sinivit librum autobiographicum imaginibus eius ornari.

Expositiones selectae[recensere | fontem recensere]

  • 1968: photokina, Coloniae Agrippinae
  • 1972: Bibliothèque Nationale, Lutetiae
  • 1987: American Chamber of Architects, Vasingtoniae
  • 1988: Sådan Er Verden, Othaniae / Hagae
  • 1988: Press Museum, Constantinopoli
  • 1993: Centre Culturel Français, Lutetiae
  • 1994: Landesmuseum, Dusseldorpiae
  • 1999: form nord, Worpswede
  • 2000: Huckleberry Gallery, Londinii
  • 2003: Fotografie Forum International, Francofurti ad Moenum

Nexus externus[recensere | fontem recensere]