Aqua Lata

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Aqua Lata
Res apud Vicidata repertae:
Aqua Lata: insigne
Civitas: Hispania
Locus: 41°34′53″N 1°37′15″E
Numerus incolarum: 39 967
Zona horaria: UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Igualada

Gestio

Praefectus: Marc Castells i Berzosa
Procuratio superior: Anoia

Geographia

Superficies: 8.10 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Òdena, Vilanova del Camí, Santa Margarida de Montbui, Jorba

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Leucum, Guimarães, Aksakovo, Alcantara, Nueva Esperanza, Vimaranes

Tabula aut despectus

Aqua Lata: situs
Turris humana, facta a Moixiganguers d'Igualada in Montiserrato

Aqua Lata (Catalanice: Igualada) est urbs 38 164 incolarum, sita in media Catalonia apud flumen Annoliam, et caput regionis, cui fluminis nomen est. A Montiserrato 12 quilometra distat.

Praecipua industria textilis, chartaria et pellis est. In hac urbe etiam una industria globorum aerostaticorum et unum pellis museum in Hispania est.

Grex Moixiganguers d'Igualada (conditus anno 1995) turres humanas per spectacula popularia et festa aedificat.

Anno 1003, docetur nomen Aquae Latae, ut parvus pagus, ubi fuit parvum Sanctae Mariae templum in bivio antiquorum itinerum a Barcinone ad Ilerdam et a Minorisa ad Odenam, loco prospero recipiendae paeninsulae.

Fabula originis Aquae Latae[recensere | fontem recensere]

Erat immensus lacus, ubi hodie urbs Aqua Lata est. Prope eum lacum, in magna villa habitabat dominus adeo asper et rudis, ut iuvenes, qui in eius agris laborabant, fugiebant. Itaque is promisit vendere suam animam diabolo si ei auxiliebatur. Subito maleficus apparuit sub agricolae figura et dixit eum cunctum laborem facere condicione ut is, dum dominus operam iuberet, suus servus esset, sed ut, si dominus denique nihil iuberet, is animam suam caperet.

Cum accidisset ut dominus nihil iubere posset, putavit iubere diabolo ut aquam magni lacus deduceret. Diabolus defodit, deduxit magnas lapides et creavit montem, appellatum Tres Mutulos (catalanice: Els Tres Mollons), ut aquam disserere fecisset. Tunc diabolus suam animam ad Inferos duxit.


Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Aqua Lata spectant.
Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!