Apseudes (Nereis)
Appearance
Vide etiam paginam fere homonymam: Apseudes (genus).

Apseudes (Graece Ἀψευδής) in mythologia Graeca fuit una e Nereidibus, filiis Nerei dei marini, e Doride genitis; enumeratur enim inter sorores et ab Hygino in libro cuius titulus est Fabulae,[1] et a Poëta in Iliade.[2] Nomen eius Apseudes (scil. "quae falsa nunquam dicit"), sicut et sororis Nemertis, e qualitatibus patris derivare videtur, qui iam ab Hesiodo in Theogonia apseudes appellatur.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hyginus, Fabulae praefatio 8
- ↑ Ilias 18.38-49
- ↑ Hesiodus, Theogonia 233; vide M. L. West ad loc., Mark W. Edwards ad Iliadem 18.46