Jump to content

Appelium

E Vicipaedia
Wikidata Appelium
Res apud Vicidata repertae:
Appelium: Insigne
Appelium: Insigne
Appelium: Appelium
Appelium: Appelium
Civitas: Germania
Locus: 53°23′35″N 9°44′50″E
Numerus incolarum: 2 096
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Holdunesteti, Circulus Harburgensis

Geographia

Superficies: 15.42 chiliometrum quadratum, 15.49 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Eversen-Heide, Oldendorf
Territoria finitima: Moisburgum, Holdunesteti, Wenzendorf, Novum Wulmstorpium

Tabula aut despectus

Appelium: Situs
Appelium: Situs

Appelium[1] seu Appelum[2] seu Appelbachium[3] seu Appelbeke[3] (Theodisce Appel) commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Harburgensis est. Ad Appelium commune etiam vici Appelium[1] (Theodisce Appel), Eversa[4] (Theodisce Eversen), Eversa-Heide[4] (Theodisce Eversen-Heide), Graua[4] (Theodisce Grauen) atque Oldendorfium[5] (Theodisce Oldendorf) pertinent. Appelium pars communis generalis Holdunestetorum est.

Appelium pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Appelium ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 1972 pars Holdunestetorum communis generalis est. Eodem anno vici supra dicti ad Appelium adiuncti sunt.

  1. 1 2 Schlegel, J. C. (1705). Chronicon Ducatus Bremensis et Verdensis: De ecclesiis, archidiaconatuis et pagis ditionis Moysburgensis (Caput de parochia Appelii). Cellis: Typis Holmerianis.
  2. ↑ Baring, E. (1746). Succincta Hannoverae et ditionum vicinarum Notitia Historica: De antiquis pagis, ditionibus, parochiis et rivis territorii Luneburgensis ubi de Appelo agitur. Hanoverae: Typis Nicolae Försteri.
  3. 1 2 Lappenberg, J. M. (Ed.). (1842). Bremisches Urkundenbuch: Urkunden der Erzbischöfe von Bremen, der Stifter und Klöster (Documentum saeculi XIII de bonis ad Appelbeke sitis) (Vol. I, p. 294). Bremen, Deutschland: Johann Georg Heyse.
  4. 1 2 3 Germanica toponyma cum terminatione -en plerumque latinizari solent addita terminatione latinizata "-a-ae", quamquam huius terminationis variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Stolpa, Dresda apud articulum Vicipaedia de indice urbium et communium Saxoniae; et Ala, Amma, Brema, Salancema, Wisa, Groninga, Toringa apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).
  5. ↑ Germanica toponyma cum suffixo -dorf plerumque latinizari solent addito suffixo latinizato "-dorfium-i", quamquam huius suffixi variantes inveniri possunt. Exempli gratiā: Ensdorfium, Burgdorfium, Altdorfium, Oberndorfium, Rebdorfium, Schenckendorfium, Wilhelmersdorfium apud J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Appelium spectant (Appelium, Appel).
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!