Apollonides Charopis filius

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Apollonides Charopis filius (Graece Ἀπολλωνίδης), fortasse Cyzicenus qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit inter annos 323 et 301 a.C.n. regis Antigoni Monophthalmi filiique Demetrii Poliorcetae sectator, sed postea Seleuci Nicatoris; pro hoc rege anno 286 a.C.n. Demetrio missus est ut ad se submittendum suaderet. Res gestae Apollonidis ab anno 322 a.C.n., et praesertim eae res quas pro Atheniensibus effecerit, in inscriptione referuntur Atheniensi (IG II(2) 492); res aliae in titulo Ephesio (Syll. 352).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Prosopography of Antigonos's Friends and Subordinates" in Richard A. Billows, Antigonos the One-Eyed and the Creation of the Hellenistic State (Berkeley: University of California Press, 1990) no. 12, p. 369
  • J. Kirchner, "Apollonides (11)" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~)
  • S. Koumanoudes, "Sotimos Dositheou Kyrenaios" in Horos vol. 4 (1986) pp. 11-18
  • E. Olshausen, Prosopographie der hellenistischen Königsgesandten (Lovanii, 1974) pars 1 no. 65, 74


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.