Apocrisiarius
Apocrisiarius (e Graeco Αποκρισιάριος) erat diplomaticus superioris gradus vir tempore antiquitatis posterioris et Medio Aevo ineunte. Verbum Latinitate pura fuit responsalis ('qui respondit'). Terminus hodiernus, qui pro eo artissime valet, fortasse est nuntius apostolicus; ipse autem titulus ab Ecclesia Anglicana iam adhibetur, etsi aliquando Latine et aliquando verbo Anglico apocrisiary.
In locis orientalibus
[recensere | fontem recensere]Apocrisiarius primum erat clericus, etiam dictus legatus (terminus minus accuratus), qui erat pro procuratore cuiuslibet Patriarchae. Inclutissimi apocrisiarii missi sunt a circa 452 ad 743, a papa, tunc ecclesiae Catholicae capite et occidentalis Romae patriarcha, ad Byzantium, "Novam Romam," caput Imperii Romani Orientalis. Nonnulli clerici notabiles hoc gradu fungebantur; aliqui deinde papae facti sunt, inter eos Gregorius I, Sabinianus, Bonifacius III, et Martinus I. Titulus etiam adhibebatur pro procuratore cuiuslibet archiepiscopi metropolitani apud curiam patriarchae provinciae eius, in Constantinopoli, Alexandria, Antiochia, vel Hierosolyma. Titulus etiam adhibebatur pro profanis viris publicis, qui epistulas Imperatoris Byzantini tulerunt.[1]
In locis occidentalibus post casum Romae
[recensere | fontem recensere]Apud curiam Exarchatus Ravennae, apocrisiarii erant perennes papae imperatorisque procuratores; vicissim, tantum per pontificatum Papae Gregorii primi archiepiscopus Ravennae habebat proprium "responsalem" apud curiam papalem. Ab regno Caroli Magni curia regis imperatorisve Francorum clericos habebat dictos apocrisiarios; ei attamen solum fuerunt archicappellani cum titulo antiquorum procuratorum papalium ornati, quia ei officiis diplomaticis non fungebantur.
Communio Anglicana hodierna
[recensere | fontem recensere]In communione Anglicana hodierna, legati archiepiscopi Cantuariensis ad ecclesias varias appellantur apocrisiarioi.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Parry 1999:35.
- ↑ Partners—Apocrisiaroi
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Nouveau petit Larousse illustré 1952
- Parry, Ken, et David Melling, eds. 1999: The Blackwell Dictionary of Eastern Christianity Malden Massachusettae: Blackwell Publishing. ISBN 0-631-23203-6
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]- Apocrisiarius in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)