Aphthonius Antiochenus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Aphthonius Antiochenus (Graece: Ἀφθόνιος Ἀντιοχεὺς ὁ Σύρος) sophista atque oratoriae artis praeceptor Graecus, qui quarto p.C.n. saeculo Antiochiae apud Orontem floruit. 

De vita eius nulla fere nobis tradita sunt praeter quod Libanii discipulus itemque Eutropii scriptoris breviarii historiae Romanaeamicus fertur fuisse. Multis post saeulis Photius tamen quorundam exercitaminorum mentionem fecit, quorum hodiernis temporibus autem nihil superest[1]. Tradita nobis autem sunt Progymnasmata (Προγυμνάσματα) eius, quibus oratoriam artem exemplis exposuit. Hae praeexercitamina plana oratione Atticismi conscripta quasi introductio in opera Hermogenis Tarsi putantur. Aetate posteriore apud Graecos etiam in Progymnasmata nonnulla scholia sunt conscripta, in partibus occidentalibus his nomine Chria Aphthoniana etiam saepe ad oratoriam artem ediscendam adhibebantur. Duobus tantum volventibus saeculis decem versiones Latinae Aphthonii operis[2] confectae sunt. Superest insuper fabularum liber more Aesopii conscriptus qui rite Aphthonio attribuitur.

Editiones[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]