Anumarana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anumarana fuit rarum mortis voluntariae genus, in funeribus in India septentrionali ante tempus Imperii Guptani effectum. Non idem fuit sati, moris recentioris, quia anumarana non solum a viduis perfuncta est: quisquam, mas aut femina, se in funere hominis cari interficere potuit, inter quos hominis mortui cognati, adfines, servi, assectores, et amici. Hae mortes aliquando a votis fidelitatis exortae sunt,[1] et aliquantulum seppuku, moris recentioris in Iaponia, similes sunt.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Shakuntala Rao Shastri, Women in the Sacred Laws, the later law books (1960), etiam in situ interretiali inventum.
  2. "Bhagwan Swaminarayan's Life: Biography: Uplift of Women". Swaminarayan.org .


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!