Antonius a Spiritu Sancto

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Antonius a Spiritu Sancto fuit Minister Generalis Ordinis Sanctissimae Trinitatis et Captivorum. Hispanus fuit, natus sacrisque lustratus lymphis, Villanovae Infantium die 14 Maii an. 1634 habitum Ordinis induit et Solanae 20 Maii anni proxime sequentis votis solemnibus se obstrinxit. Exstitit philosophiae et theologiae professor, magnus verbi Dei praeco. Postquam ministerium Complutense multaque alia in Ordine munia obiisset, Ministri generalis officio auctus fuit; quod quidem per annum (1677-1678) sustinuit. Ipse 126 captivos Tetuani in Africa an. 1654 redemit. Fatis tandem cessit Matriti die 1 Maii an. 1678.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Antoninus ab Assumptione, Ministrorum Generalium Ordinis SS. Trinitatis series (Romae 1936), 172.
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!