Antonius Zeilinger
Appearance
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Zeilinger (natus Riedae die 20 Maii 1945) est physicus Austriacus, qui mechanicae quanticae studet. Professor emeritus physicae est Universitatis Viennensis et scientista senior Academiae Scientiarum Austriacae. Anno 2022, una cum Alano Aspect et Ioanne Clauser, Praemio Nobeliano physicae laureatus est.[1] Zeilinger lauream ob experimenta accepit, quae de photonibus et statibus quantalibus intricatis, qui dicuntur, fecerat. Praeterea et teleportationem quanticam probavit, et theorema Bellianum experimentis exquisivit.
Opera
[recensere | fontem recensere]Zeilinger plus quam 550 scripta scientifica composuit, quorum 500 a peritis probata sunt, et sedecim saepissime citantur.[2]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- R. A. Bertlmann et A. Zeilinger (2002). Quantum Unspeakables. ISBN 3-540-42756-2.
- Anton Zeilinger (2003). Einsteins Schleier: Die neue Welt der Quantenphysik. ISBN 3-442-15302-6.
- Anton Zeilinger (2005). Einsteins Spuk: Teleportation und weitere Mysterien der Quantenphysik. ISBN 3-570-00691-3.
- Uwe Neuhold (2007). "Teleportation in der Bibliothek von Babel: Ein Gespräch mit dem Quantenphysiker Anton Zeilinger." In Sascha Mamczak et Wolfgang Jeschke eds., Das Science Fiction Jahr 2007 (Monaci: Heyne). ISBN 978-3-453-52261-9, p. 521–536.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Zeilinger spectant. |
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
- Antonii Zeilinger situs interretialis