Jump to content

Antonius Rosminius

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Rosminius
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Rosminius: imago
Antonius Rosminius: imago
Nativitas: 24 Martii 1797; Roboretum
Obitus: 1 Iulii 1855; Strixia
Patria: Regnum Italiae, Regnum Langobardiae et Venetiae

Memoria

Beatus (feriae die 1 Iulii)
Statua Antonio Rosmini Mediolani anno 1896 dicata.

Antonius Franciscus David Ambrogius Rosminius[1][2] Serbatius,[3] vulgo Antonio Rosmini Serbati (nobili loco natus Roboreti iuxta Tridentum die 24 Martii 1797; mortuus in Strixia die 1 Iulii 1855), fuit presbyter ac philosophus Italicus.

Rosminius iuri theologiaeque Patavii studuit, ubi die 21 Aprilis 1821 presbyter ordinatus est. Anno 1826, in Mediolanum migravit, ubi socius Alexandri Manzoni scriptoris factus est. Anno 1830, Institutus Caritatism novam congregationem religiosam, condidit. Anno 1840, Filosofia del diritto eius opus maximum edidit. Rosminius beatus Novariae die 18 Novembris 2007 creatus est. Caerimoniae interfuerunt cardinalis Iosephus Saraiva Martins et Renatus Corti, episcopus Novariae.

Rosminius scripsit:

  • Nuovo saggio sull'origine delle idee 1830
  • Princìpi della scienza morale 1831
  • Filosofia della morale 1837
  • Antropologia in servizio della scienza morale 1838
  • Filosofia della politica 1839
  • Filosofia del diritto 1841-1845
  • Teodicea 1845.
  1. "Tertiam ontologismi speciem invexit Antonius Rosminius"; Pubblicazione periodica, vol. 4 (1884): 173 [1].
  2. "Antonius Rosminius diaconus in Christo Salutem"; Franciscus Paoli, Della vita di Antonio Rosmini-Serbati. Memorie di Francesco Paoli delle sue Virtù, vol. 2 (1884): 378 [2].
  3. "Antonius Rosminius Serbatius"; Commemorazione del primo centenario dalla nascita di Antonio Rosmini. Relazione della presidenza del Comitato sulla festa accademica del 2 maggio 1897, pubblicata a cura del Comitato stesso (1897): 7 [3].
  • Giorgio Campanini, Antonio Rosmini - Il fine della Società e dello Stato, Romae Edizioni Studium, anno 1988
  • Umberto Muratore, Conoscere Rosmini. Vita, pensiero, spiritualità, Stresae, Edizione Rosminiane Sodalitas, anno 2002
  • Umberto Muratore, Antonio Rosmini. La società della carità, Stresae, Edizioni Rosminiane Sodalitas,anno 2005

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Rosminium spectant.