Antonius Minturnus
Antonius Minturnus (Italice Antonio Minturno), anno 1500 Traiecti natus annoque 1574 Crotone mortuus, fuit humanista, episcopus Ecclesiae Catholicae, et poeta Latinus.
Vita et opera
[recensere | fontem recensere]Augustini Niphi discipulus erat. Ab anno 1529 Romae habitabat, ubi particeps primi collegii Iesuitici Neapoli creandi fuit. Ab anno 1559 episcopus Augentinus, postea usque ad mortem episcopus Crotoniensis fuit. Concilio Tridentino adfuit.
De poeta librum clarum Venetiae anno 1559 edidit; Italice de arte poetica tractatum edidit anno 1563. Eius carmina Latina in tres collectiones collecta sunt: Carmina (1548), Poemata (1562) et Poemata Tridentina (1564). Necnon Italice versus componebat: Epistola ad Paulum Iovium Minturni etiam nota est, et tractatus minor De officiis Ecclesiae praestandis (Venetiae 1564).
Torquatus Tassus dialogum Minturno, ovvero de la bellezza (Minturnus, aut De venustate) ei dedicavit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Lexica biographica: • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • • Catholic Hierarchy |
- De poeta Minturni liber
- Poemata Tridentina Minturni