Antonius López de Santa Ana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Antonio López de Santa Anna

Antonius López de Santa Ana (natus 21 Februarii 1794, mortuus 20 Iunii 1876 quater fuit praeses et dictator Mexici.

Iuvenis miles[recensere | fontem recensere]

Iuvenis ab anno 1810 in exercitu Hispaniae militavit et anno 1812 Succenturio Minor factus est. Anno 1821 autem rebellioni Mexicanorum Augustino de Iturbide duce interfuit et Chiliarchus factus Hispanos vicit. Iturbide eum summum praefectum fecit. Sed postquam Iturbide imperator Mexicanus se declaravit, Santa Ana cum aliis eum deposuit. Anno 1828/1829 iterum Hispaniae milites, qui Mexicum expugnare conati erant, vicit.

Vir publicus et praeses[recensere | fontem recensere]

Tum minister rerum militarium factus saepe de praesidibus faciendis et deponendis decernebat, dum 1 Aprilis 1833 ipse praeses electus est. Paulatim quasi dictator fiebat. In rebus novis Texianis Santa Ana victus et a Texanis anno 1836 captus est. Mexicani eum deposuerunt.

Praeses iterum et exilium[recensere | fontem recensere]

Anno 1837 in Mexicum reversus vir privatus in fundo suo vixit. Sed anno 1841 iterum praeses electus iterum dictator se gessit. 20 Septembris 1844 iterum depositus et in Cubam insulam in exilium pulsus est. Ibi, postquam anno 1846 bellum inter CFA cum Americanis et eius praeside Iacobo Knox Polk de reditu suo agebat et proditione adeptus est, ut in Mexicum Americanorum auxilio reverteretur. Promiserat Americanis, ut suis consiliis milites Mexicani victi irent.

Praeses tertio et exilium secundum[recensere | fontem recensere]

Sed cum in Mexicum reversus esset, denuo praesidens factus est et Americanis proeliis nonnullis victis 15 Septembris 1847 iterum depositus est. Hoc tempore in Iamaicam insulam fugit. Anno 1853 in Columbiam venit.

Praeses quarto et exilium tertium[recensere | fontem recensere]

17 Decembris 1853 Santa Ana post motus violentos iterum praeses electus est et brevi tempore "dictator perpetuus" factus est. Sed anno 1855 quarto tempore depositus et in exilium in varias terras actus est.

Anni Ultimi[recensere | fontem recensere]

Anno 1864 Maximilianus I imperator Mexici eum praepositum militum fecit, sed mox post coniurationem ab eo motum Santa Ana captivum fecit[1]. Cum post imperium secundum depositum iterum rerum potiri conatus esset, iterum in exilium actus non prius quam anno 1874 in patriam reverti potuit. Ibi 20 Iunii 1876 mortuus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Joan Haslip, Maximilian, Monachii 1972, pp. 146–147.