Antonius Kępiński

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Antonius Kępiński.

Antonius Ignatius Thaddeus Kępiński (natus Antoni Ignacy Tadeusz Kępiński Dolinae prope Stanisławów Cracoviae 16 Novembris 1918; mortuus Cracoviae 8 Iunii 1972) fuit psychiater et philosophus Polonicus, qui theoriis metabolismi informationis et psychiatriae axiologicae innotuit.[1]

Anno 1936, in ordine medico Universitatis Jagellonicae Cracoviensis matriculavit. Bello mundano secundo militavit; captus autem a Germanis, ex castris carceralibus fugiens libertatem per Franciam ad Hispaniam et tum in Britanniarum Regno petivit. Annis 1944 et 1945 medicinae Edimburgi studuit, et diploma anno 1946 accepit. Anno 1972 moriturus, professor in Universitate Jagelloniica factus est.[2]

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Refleksje oświęcimskie (Repercutiones Osvecimiae, 1968)
  • Psychopatologia nerwic (Psychopathologia Neurosium, 1972)
  • Rytm życia (Rhythmus Vitae, 1972)
  • Schizofrenia (Schizophrenia, 1972)
  • Z psychopatologii życia seksualnego (Ex Psychopatologia Sexualitatis, 1973)
  • Melancholia (Melancholia, 1974)
  • Psychopatie (Psychopathiae, 1977)
  • Lęk (Anxietas, 1977)
  • Podstawowe zagadnienia współczesnej psychiatrii (Fundamentales Psychiatriae Hodiernae Quaestiones, 1978)
  • Poznanie chorego (Aegrum Intellegens, 1978)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Kokoszka 2007: 20.
  2. Biographia Polonice scripta apud newzealandline.wordpress.com.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kokoszka, Andrzej. 2007. States of Consciousness: Models for Psychology and Psychotherapy. Novi Eboraci: Springer Science & Business Media. ISBN 978-0-387-32758-7.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]