Antonius Guilielmus Amo

E Vicipaedia

Antonius Guilielmus Amo Afer ab Aximo in Guinea[1] vel breviore cognomine Guinea-Afer[2] (Theodisce Anton Wilhelm Amo, natus circa annum 1703, mortuus post annum 1753, fortasse anno 1784) fuit philosophus ex Gana oriundus, qui plus triginta annos in Germania vixerat et primus Africanus in inclutissimis Academiis Wittenbergensi et Halensi et Ienensi docendi munere functus erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Aximum, anno fere 1745.

Antonius Guilielmus Amo natus est Nkubeae, in pago Ganae propre Aximum sito, veri similiter anno 1703. Puerulus anno 1707 nave Societatis Batavicae Indiae-Occidentalis ex Gana in Europam avectus primum venit Amstelodamum et paulo post receptus est in aula Antonii Ulrici, Ducis Brunsvigo-Guelpherbytani, qui eum filio suo muneri dedisse dicitur. Manifestum porro est Amonem initio in servitutem abductum esse, cum ex annalibus Brunsvigo-Guelpherbytanis satis appareat eum in Ducis aula famulum cubicularium fuisse: ‘Antonius Guilielmus Amo, ille Maurus, inter Ducis famulos [...] in castello habitans’ (anno 1721) et ‘Maurus, Antonius Guilielmus, serenissimi Ducis cubicularius’ (anno 1725).[3]

Fidem evangelicam amplexurus anno 1708 prope Guelpherbytum in aedicula sacra Ducalis Palatii Salzdahlensis[4] sacro fonte ablutus et ibidem anno 1721 confirmatus est. Sponsores fuerunt Antonius Ulricus Dux eiusque filius, Augustus Guilielmus, a quibus etiam praenomina sua acceperat. Duces Brunsvigo-Guelpherbytani, quibus Amo famulabatur, tamen eius indolem atque ingenii acumen percepisse videntur, ita ut sinerent eum linguas classicas discere et animum in Collegio Helmstadiensi politiore humanitate excolere (annis 1721–1727).

Amo complurium linguarum peritus Theodisca, Batavica, Francogallica, Latina, Graeca necnon Hebraica linguis loqui potuisse dicitur.[5]

Curriculum academicum[recensere | fontem recensere]

Mense Iunio anni 1727 in tabulas Academiae Halensis inscriptus est, ubi non modo philosophiae, verum etiam iuris disciplinae studere coepit. Ioannes Petrus de Ludewig (1668–1743), illo tempore cancellarius Academiae Halensis, Amoni strenue favebat. Amo Novembri mense anni 1729 disputationem habuit De iure Maurorum in Europa, quae hodie non iam exstat. Recensio autem, anno 1729 Halae Saxonum[6] in lucem edita, commemorat Amonem disputatione sua de statu Maurorum a Christianis in Europa emptorum disseruisse et praecipue quaestionem tractavisse, quatenus eorundem libertatem vel servitutem pro iure communi extendi liceat.[7][8]

Septembri mense anni 1730 in Academia Wittenbergensi receptus post sex tantum septimanas philosophiae Magistri gradum assecutus est, id quod ei permittebat, ut scholas et praelectiones haberet, dum studiis suis incumbere pergit. Anno 1734, postquam die 17 Aprilis dissertationem inauguralem De humanae mentis ἀπαθείᾳ publice habuit[9], a senatu Academiae Wittenbergensis magister legens promotus et doctoris gradum summosque honores rite consecutus est, qua re sui arbitrii studiosis consulere atque adesse poterat. In indice huius dissertationis, quae eodem anno 1734 edita est, infra Amonis nomen legitur eum tunc philosophiae et artium liberalium magistrum et iuris utriusque consultum fuisse.[2]

Mortuo Duce Ludovico Rudolpho, tertio Amonis fautore, in summam pecuniae angustiam adductus est. Insequente anno 1736 iterum in Academiam Halensem se contulit, ut ibi privatim doceret. Eo tempore scripsit Tractatum de arte sobrie et accurate philosophandi, quem anno 1738 Halae Saxonum typis excudendum curavit. Anno 1739 vertente in Academia Ienensi docere coepit, ubi varias scholas de physiognomia, chiromantia, geomantia, astrologia et cryptographia praebebat.

Reditus in Ganam[recensere | fontem recensere]

Anno 1746 exeunte Amo Germaniam, ubi per annos plus triginta vixerat, reliquit, ut Amstelodami navem conscenderet et in Ganam reverteretur. Solum natale Aprili mense insequentis anni attigit ibidemque patrem et unam ex sororibus invenit adhuc viventes, cum frater eius in Surinamia servorum munere fungeretur. Cum sese prope oppidum Aximum collocavisset, Amo vitam solitariam agebat magna auctoritate florens apud populares suos, qui eum propter vaticinandi artes magni aestimabant. David Henricus Gallandat (1732–1782), medicus Batavus origine Helvetica, qui Amonem anno 1753 in Gana convenerat, has praecipuas causas attulit, cur Amo in terram, qua natus esset, revertisset: eum quadam animi tristitia affectum fuisse, quae eum post mortem ultimi fautoris, Ducis Ludovici Rudolphi, anno 1735 invasisset ac satis diuque vexavisset; eum igitur Ducum Brunsvigo-Guelpherbytanorum beneficiis caruisse, ex quibus antea magnopere pependisset; Amonem denique maestum fuisse ob mortem Ioannis Petri de Ludewig, eius collegae et amici intimi, qui anno 1743 fatis concesserat.[5]

Castellum Sancti Sebastiani Chamae, anno 1890.

Constat Amonem aliquando Chamam demigravisse, ubi in castello Sancti Sebastiani vixisse dicitur.[10] Potest fieri, ut captus a Batavis, qui usque in annum 1783 prope illud castellum xylini plantarium sustentaverant, illic in custodia vixerit, sed res incerta est. Nihilominus exstat lapis Amonis memoriae inscriptus et eodem loco positus, in quo legitur:

DR.
[A]NTON[IU]S
WILLIAM A[MO]

1703–1784.[11]

Philosophia[recensere | fontem recensere]

Dissertatio inauguralis (1734).

Scripta Amonis philosophica demonstrant eum hominem summo ingenio praeditum fuisse, qui in primis operam dabat, ut diversitatem inter entitates animantes et inanimantes illustraret (e.g. lapides ‘esse’ quidem, quamvis dici non posset eosdem ‘vivere’). Quaestiones igitur abstractae Amonem valde arrisisse eique particulari stimulo fuisse videntur: duabus enim dissertationibus anno 1734 editis tractat de corpore et mente humana, de dualismo scilicet intrinseco, qui eo tempore quaestio philosophica magni momenti erat. Amo dissertationibus suis placita Ioannis Lockii et Renati Cartesii repetens strictam et distinctam separationem mentis ac corporis postulat: mentem humanam esse extra omnem corporis dolorem, qua de causa cruciatus vel violentia efficere non possint, ut mens quovis dolore afficiatur; mentem igitur, cum ab omnibus rebus corporeis separata sit, ultra condiciones et vitia corporis (v.g. stigmata) libere sese expandere posse.

Praelectiones philosophicae, quas Amo sequentibus annis habuit, magno cum plausu ab auditoribus eius probabantur. Decanus ordinis philosophorum Wittenbergensis in quodam Academiae programmate de illustri ac doctissimo Amone haec edixit:

Excussis tam veterum quam novorum placitis optima quaeque selegit, selecta enucleate ac dilucide interpretatus est.[5]

Hinc apparet Academiae Wittenbergensi in respectu aut originis aut coloris nullas insulsas opiniones praeiudicatas adhaesisse.[5]

Legatum[recensere | fontem recensere]

Hodierna Universitas Halensis-Wittenbergensis anno 1994 praemium in honorem Antonii Guilielmi Amonis instituit, quod studiosis et alumnis eiusdem universitatis propter eximia litterarum scripta donatur. Anno 2016 ibidem lectionum series Anton Wilhelm Amo Lecture primo haberi coepta est, quae certo tempore recurrens celebrari solet.

Anno 2020 officina typographica Universitatis Oxoniensis quaedam Amonis opera in Anglicum sermonem versa in lucem edidit.

Die 10 Octobris 2020 Google Antonio Guilielmo Amoni imaginem dedicavit.[12]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Menn, Stephen; Smith, Justin E. H.: Anton Wilhelm Amo’s Philosophical Dissertations on Mind and Body. Oxoniae et Novi Eboraci 2020.

Notae[recensere | fontem recensere]