Jump to content

Antonius Delvigius

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Delvigius
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Delvigius: imago
Antonius Delvigius: imago
Antonius Delvigius: subscriptio
Antonius Delvigius: subscriptio
Nativitas: 6 Augusti 1798, 17 Augusti 1798; Moscua
Obitus: 14 Ianuarii 1831; Petropolis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Genitores: Anton Antonovich Delwig; Q131574231
Coniunx: Sofia Mikhailovna Saltykova
Proles: Q107406670

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Tichvinense

Antonius Antonii f. Delvigius[1] (Russice Антон Антонович Дельвиг, Anton Antonovich Delvig, natus die 17 Augusti 1798; mortuus die 26 Ianuarii 1831) fuit poëta et diurnarius Russicus.

Mosquae natus est in familia originis Germanicae, de baronibus e guberniis Balticis defluente. Sed ipse iam linguam Germanicam nesciebat. Anno 1811 in Lycaeum in oppido Tzarskoe Selo (Russice Царское Село) ingressus est, ubi cum Alexandro Puškin studebat. Amici facti sunt multaque carmina Puškinii Delvigo dedicata sunt. Cum Delvigio et Puškinio etiam Gulielmus Küchelbecker in Lycaeo studebat, qui amico suo carmen O Delvig, Delvig scripsit[2]) Anno 1820 Sophiam Michaelis filiam Saltykovam (Russice Салтыкова) nupsit domusque eorum salon litterarum in Petropoli celebris factus est. Non solum Puškin, sed etiam Eugenius Boratyński et Basilius Žukovskij et Nicolaus Iazykov poetae huius circuli fuerunt. De typho iam iuvenis mortuus est.

Poëmata more neoclassicismi scripsit. Carmina anthologica et eclogas more Theocriti eo tempore maxime laudatas componebat. Sed et gustibus, quos dicunt romanticos, non alienus erat et poesin Russicam popularem imitabatur. Multa carmina Delvigii cantica facta sunt. Celeberrima eorum est Luscinia, cuius melodiam Alexander Aljab'ev composuit.

Versio operum Latina

[recensere | fontem recensere]

Theodorus Korš duo Delvigii epigrammata sic Latine reddidit:

   Iam valeas, Cytherea: iuvant me pocula Bacchi:
      Hic iungit cunctos, tu modo, Cypri, duos.
            — — —
   Evolvunt veterem magno molimine librum. —
      Frustra: namque liber iam bene notus erat.
   Sic, iuvenis, Lyden qui captas, rem bene notam
      Accipies: tandem nam tibi dicet: Amo[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Delvig spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana Deutsche Biographie Store norske leksikon 
  • De Antonio Delwig
  • Opera Antonii Delvig (Russice)