Antonius Carmona
Patria: Trinitas et Tabacum
Familia
Antonius Carmona, vulgo plene Anthony Thomas Aquinas Carmona (natus in oppido Fyzabad insulae Trinitatis die 7 Martii 1953), iuris consultus, est a die 18 Martii 2013 praeses Trinitatis et Tabaci, successor Georgio Maxwell Richards.
Antonius Carmona est alumnus universitatis Indiarum Occidentalium et Scholae Iuris Hugonis Wooding. Fuit brevi spatio iudex Internationalis Iudicii Criminalis, mense Decembri 2011 electus, sed, praeses patriae mox promotus, anno 2013 dimissionem petivit. Successor eius in officium iudicis internationalis est Galfridus Andreas Henderson, qui et ille ex insula Trinitatis ortus est.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vita apud Iudicium Criminale Internationale
- Vita apud situm praesidii Trinitatis et Tabaci
Ellis Clarke 1976 • Noor Hassanali 1987 • Raimundus Robinson 1997 • Georgius Maxwell Richards 2003 • Antonius Carmona 2013 • Paula Mae Weekes 2018 • Christina Kangaloo 2023 Capsae cognatae: Primi ministri Trinitatis et Tabaci | |