Antonius Bonfinius
Appearance
Antonius Bonfinius (Italiane Antonio Bonfini; natus circa annum 1427 apud Asculum Picenum; mortuus Aquinci anno 1503[1]), Enoch Ascolani discipulus, fuit humanista et rerum gestarum scriptor Italicus Renascentiae, qui Helviae Recinae docuit et ab anno 1486 in Hungaria, Matthia Corvino regnante, operam dedit. Opus eius potissimum, Rerum Ungaricarum Decades, usque ad saeculum duodevicesimum a studiosis Europaeis rerum gestarum Hungaricarum adhibebatur et quasi fundamentum fuit, quo freti Hungari rerum scriptores artem suam et disciplinam ad ultiorem gradum adducere potuerunt.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Historia Asculana
- Rerum Ungaricarum decades
- Symposion trimeron [2]sive De pudicitia coniugali et virginitate dialogi tres
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ cfr. Marcus Tanner, The Raven King: Matthias Corvinus and the Fate of His Lost Library , pag. 158
- ↑ cfr. ibidem, pag. 106
|
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
