Antonius Alexander Illinski

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Mahometus Iscandar Bassa

Antonius Alexander Illinski (Polonice: Antoni Aleksander Iliński) vel postea Mahometus Iscandar Bassa, natus anno 1814 Solnae, mortuus die 2 Iunii 1861 in Constatinopoli, dux militum Ottomanicus oriundus ex Polonia erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Illinski iam iuvenis sedecim annorum anno 1830 particeps insurrectionis Polonicae contra Imperium Russicum erat. Postea Lutetiae, Matriti et aliis locis frustra legiones Polonicas condere conabatur. Anno 1844 in Constantinopoli in carcerem iactus est, quod Russici postulaverunt, ut eis ut coniurator traderetur. Itaque ad religionem Islamicam se convertebat atque statim dux militum Imperii Ottomanici factus est. Anno 1849 Hungaricam seditionem contra Russicos adiuvit. Inter Bellum Crimaeanum ad Danubium certavit et die 17 Februarii 1855 in Proelio Eupatoriae se fortis praebuit, cum Russicos a portu temptatos commeatus Eupatoriam suis militibus feliciter arcebat. Hoc facto generalis i.e. Bassa promotus est. Postea inter obsidionem Carsiae pugnavit et anno 1857 gubernator Bagdati nominatus est. Postquam insurrectionem Araborum suppressit, in caput Imperii rediit, ubi die 2 Iunii 1861 mortuus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]