Antoninus Immè

E Vicipaedia
(Redirectum de Antoninus Immé)

Antoninus Immè, poeta Latinus fautorque diligentissimus Latinitatis redivivae, natus est in Sicilia in viculo Melilli, haud longe a Syracusarum urbe kalendis Ianuariis anno 1901.

Studiis classicis apud Salesianos Romae perfectis, adiit universitatem Cataniae, omnia haec studia ut mos adhuc erat latine fecit loquens continuo lingua latina tam cum professoribus quam cum condiscipulis. Postea ipse litteras Latinas Latine in gymnasio Syracusis atque Romae docuit.

Condidit anno 1971 commentarios Latinos quibus titulus Aventinum, qui in lucem prodiere usque ad annum 1976. Etiam Romae scholas Latinitatis vivae instituit rogatus a Fundatione Europea Dragan, et in quibus Franciscus Iohannes Barbalace docuit.

Anno 1978 duxit uxorem Genovefam Métais, poetriam Latinam. Vixit tunc cum uxore Pali in Francogallia, et una cum uxore condidit novos commentarios Latinos quibus titulus M. A. S., hoc est Memento Audere Semper.

Honores[recensere | fontem recensere]

  • ORTF, Televisio Francogallica, emissionem televisificam dicavit his ambobus inter se tenere loquentibus Latine, cum valetudo Antonini iam heheu pessima erat. Anno 1988, multo cum dolore, Genovefa uxor nuntiavit eius obitum, qui in urbe Pali die 25 Augusti fuit.
  • Anno 1988 columna posita est linguam Latinam laudatum: ibi invenitur etiam nomen Antonini Immè.
  • Ex anno 2019 hortulus Syracusarum nomen eius portat.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1985: "Res unius diei", in Melissa, n° 7, 1985, p. 4 (Scripserunt una Genovefa et Antoninus Immè)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.