Antipater Tyrensis

E Vicipaedia
(Redirectum de Antipater Tyrenus)

Antipater Tyrensis (Graece: Ἀντίπατρος ὁ Τύριος) fuit philosophus Stoicus et amicus Catonis itemque Ciceronis primo saeculo ante Christum natum florens.

De vita eius[recensere | fontem recensere]

Cum Cicero circiter anno 45 a.C.n. Antipatrum nuper Athenis defectum esse commemoraret, eum paulo ante Panaetium vixisse constat.[1] Strabo quoque "praeclarissimi philosophi Tyreni" mentionem fecit. [2] Iuvenem eum Catoni amicitia se iunxisse illoque praecepta Stoica commendavisse dicitur.[3]

Quae opera confecerit[recensere | fontem recensere]

Pauca cum de operibus eius nobis tradita sint tamen a Panaetio in scribendo librum De Officiis aemulavisse videtur.

Diogenes Laërtius [4] autem eum insuper librum de mundo (Graece: περὶ κόσμου) patravisse refert.

Notae[recensere | fontem recensere]